라틴어 문장 검색

et vix iuxta eam navigantes venimus in locum quendam, qui vocatur Boni Portus, cui iuxta erat civitas Lasaea.
우리는 간신히 살모네를 지나 라새아 시에서 가까운 ‘좋은 항구들’이라는 곳에 닿았다. (불가타 성경, 사도행전, 27장8)
Sed quamvis rex se iam in portu navigare putaret, tamen tanta fuit prudentia ut fiducia sua providentiam neutiquam obfuscaret, praesertim in rebus non remotis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 15:5)
Alii autem opinabantur postquam iam rex in portu navigaret et pericula omnia praetervolassent non opus esse regi novo scandalo aut invidia.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 13:9)
Nunc huius periclo fit, ego in portu navigo.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 3, scene 166)
nihil horum dici celerius potest, sed sufficit dicere e portu navigavi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 130:3)
Quis enim pollicetur serenti proventum, naviganti portum, militanti victoriam, marito pudicam uxorem, patri pios liberos ?
(세네카, 행복론, Liber IV 159:5)
Haec eo facilius magnam partem aestatis faciebant quod nostrae naves tempestatibus detinebantur summaque erat vasto atque aperto mari, magnis aestibus, raris ac prope nullis portibus difficultas navigandi.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 12장5)
in hoc tam procelloso et ad omnes tempestates exposito mari navigantibus nullus portus nisi mortis est.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 53:1)
sed quoniam fratribus tuis ambitiosa curae sunt, foroque se et honoribus parant, in quibus ipsa quae sperantur timenda sunt, ego quoque eius alioqui processus auidus et hortator laudatorque uel periculosae dum honestae modo industriae duobus filiis nauigantibus te in portu retineo.
(세네카, Controversiae, book 2, chapter pr 4:3)
utramuis clementer nauigantem dies alter in portu sistit.
(아풀레이우스, 플로리다 15:2)
Epheso conscendentes hanc epistulam dedimus L. Tarquitio simul e portu egredienti sed expeditius naviganti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 8 8:5)
si navigandum est, non strepitat portus nec unius comitatu inquieta sunt litora.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 3:7)
Bene navigavit, qui quem destinavit portum tenuit ;
(세네카, 행복론, Liber II 139:1)
Hoc litus cum fallacibus et insidiosis accessibus affligeret antehac navigantes discriminibus plurimis, excogitavit in portu Cleopatra turrim excelsam, quae Pharos a loco ipso cognominatur, praelucendi navibus nocturna suggerens ministeria, cum quondam ex Parthenio pelago venientes vel Libyco, per pandas oras et patulas, montium nullas speculas vel collium signa cernentes, harenarum illisae glutinosae mollitiae frangerentur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 9:1)
mediis tua pinus in undis navigat, et longe quem peto portus abest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION