라틴어 문장 검색

SIN. Observa innocentiam et vide aequitatem quoniam est posteritas homini pacifico.
흠 없는 이를 지켜보고 올곧은 이를 살펴보아라. 평화로운 이에게는 후손이 이어지리라. (불가타 성경, 시편, 37장37)
Iniusti autem disperibunt simul posteritas impiorum exterminabitur.
죄인들은 모두 멸망하고 악인들의 후손은 뿌리째 뽑히리라. (불가타 성경, 시편, 37장38)
quia est tibi posteritas, et praestolatio tua non auferetur.
그래야 미래가 있고 너의 희망이 끊기지 않는다. (불가타 성경, 잠언, 23장18)
Sic, scito, est sapientia animae tuae; quam cum inveneris, erit tibi posteritas, et spes tua non peribit.
지혜도 네 영혼에 그러함을 알아라. 네가 그것을 얻으면 미래가 있고 네 희망이 끊기지 않는다. (불가타 성경, 잠언, 24장14)
quoniam non erit posteritas maligno, et lucerna impiorum exstinguetur.
악한 자에게는 미래가 없고 악인의 등불은 꺼지고 만다. (불가타 성경, 잠언, 24장20)
Ego enim scio cogitationes, quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem vobis posteritatem et spem.
나는 너희를 위하여 몸소 마련한 계획을 분명히 알고 있다. 주님의 말씀이다. 그것은 평화를 위한 계획이지 재앙을 위한 계획이 아니므로, 나는 너희에게 미래와 희망을 주고자 한다. (불가타 성경, 예레미야서, 29장11)
Socratem quidem, lib. VIII De civitate Dei, beatus Augustinus talibus effert praeconiis [Anmerkung]:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 30:23)
Quia tamen nimia morum invenitur probitate fulgere, regalis coronae meruit accipere gloriam et per universum paene mundum resonant eius praeconia laudis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 6:7)
Grates vobis multas constringor offerre, quod tantis me vultis commendare praeconiis tantisque vobis placuit me laudibus exaltare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 2:2)
LaÔcus etiam nemo posset tanta honestari prudentia vel probitate laudari, si constet eum carnis vitio maculari, qui prioris famae praeconia non amittat et quolibet honoris officio minus reputetur idoneus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 16:5)
Sic et foedus illud venerabile, quod inter David et Ionathan, non spes futurae utilitatis, sed virtutis contemplatio consecravit, multum utrisque novimus contulisse, cum illius industria vita sit alterius reservata, illius beneficio, huius non sit posteritas deleta.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:4)
Majoris enim laudis meretur praeconia, qui laborando munus recipit, quam qui recipit otiando:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:38)
cum Donato in accidentium congruentia nectere dictiones, cum sapientia nostris temporibus nullius fructus praemietur stipendiis, nullius famae eam aura favorabilis extollat, ipsa vero pecunia honoris titulos et laudis emat praeconia?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:30)
Si alienam probitatem [0469C] videas famae solemniis celebrari, festum praeconii diem nulla facias detractione profestum, sed tuae declarationis meridie, alienae probitatis lucerna in commune deducta clarius elucescat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 60:2)
Isti penes munera laudes, penes dona favores, penes pretium praeconia famae blandientis constituunt.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION