라틴어 문장 검색

scit enim in auguriis prima posterioribus cedere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1835)
Augebatur auxiliorum cotidie spes. Loquitur in concilio palam, quoniam Germani appropinquare dicantur, sese suas exercitusque fortunas in dubium non devocaturum et postero die prima luce castra moturum. Celeriter haec ad hostes deferuntur,
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 7장6)
"et postero die prima luce a patre accersor."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 11장 25:19)
Et, si primi et postremi [illi] pedes sunt hac ratione servati, medii possunt latere, modo ne circuitus ipse verborum sit aut brevior, quam aures exspectent, aut longior, quam vires atque anima patiatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 191:6)
Sed amplificatio quamquam habet proprium locum, saepe etiam primum, postremum quidem fere semper, tamen reliquo in cursu orationis adhibenda est maximeque cum aliquid aut confirmatum est aut reprehensum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 8장 1:3)
Postera cum primo stellas Oriente fugarat clara dies, socios in coetum litore ab omni advocat Aeneas, tumulique ex aggere fatur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 3:1)
Postera cum prima lustrabat lampade terras orta dies, urbem et finis et litora gentis diversi explorant:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 9:1)
nam et pro Rabirio Postumo Cicero prima parte orationis in hoc intendit, ut actionem competere in equitem Romanum neget;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 94:2)
postero die prima luce Volsci fossis repletis vallum invadunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 266:3)
omnes iuniores postero die prima luce in campo Martio adessent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 768:3)
postero die prima luce profectus, magnis itineribus famam et vestigia agminis sequens haud procul Venusia hostem adsequitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 632:1)
itaque ne perculsi viderentur, prima luce postero die in aciem processere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 487:2)
Recte enim ei honor defertur qui et primae generationis primus fuit et posterioris principium;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 2:8)
Veruntamen, ut qui in familiam suam honores primi introducunt, posteris suis plerunque dignitate praelucent, ita rerum exemplaria et primordia (quando feliciter iacta sunt) imitationem aetatis sequentis, ut plurimum, superant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIV. DE INNOVATIONIBUS 1:3)
Hoc idem postero die a prima luce faciunt totumque in ea re diem consumunt.
(카이사르, 내란기, 1권 81:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION