라틴어 문장 검색

Responditque rex Salomon et dixit matri suae: " Quare postulas Abisag Sunamitin Adoniae? Postula ei et regnum! Ipse est enim frater meus maior me et habet Abiathar sacerdotem et Ioab filium Sarviae ".
이에 솔로몬 임금이 어머니에게 대답하였다. “어찌하여 어머니께서는 아도니야를 위하여 수넴 여자 아비삭을 청하십니까? 차라리 그에게 나라를 주라고 청하시지요! 그는 저의 형이고, 또 그의 편에 에브야타르 사제와 츠루야의 아들 요압도 있으니 말입니다.” (불가타 성경, 열왕기 상권, 2장22)
nunc ne tu te mihi respondere postules, abeo intro.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 1, scene 152)
Me respondere postulas?
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 1160)
Quibus cum ille, iuxta quod ratio postulabat, respondisset eosque dimisisset, praedictos legatos suos ad investigandam rei veritatem, sicut prius disposuit, Romam ire praecepit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 290:5)
Tum qui pro sese verba facerent quos visum erat advocavisse, , uti erat mandatum, verba pro Milesiis ad populum fecisse, Demosthenen Milesiorum postulatis acriter respondisse, neque Milesios auxilio dignos neque ex republica id esse contendisse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, IX 2:2)
Ariovistus ad postulata Caesaris pauca respondit, de suis virtutibus multa praedicavit:
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 44장1)
his utrimque auditis senatus, de postulatis Carthaginiensium consultus responderi ita iussit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 245:1)
haec sciens Maro inducit ipsam Didonem in extremis suis ista dicentem 'urbem praeclaram statui, mea moenia vidi ulta virum, poenas inimico a fratre recepi, felix heu nimium felix, si litora tantum numquam Dardaniae tetigissent nostra carinae'. sic et Vulcanus respondens Veneri armari filium postulanti condicionale fatum adserit fuisse Troianis, ut si Aeneas caelestibus armis fuisset armatus, annos decem ultra quam stetit Troia duraret, nec Priamus ante idem tempus periret:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 69618)
Postulo uti respondeas desierisne facere adulterium an non, utrumcumque dialectica lege responderis, sive aias seu neges, haerebis in captione, tamquam si te dicas adulterum quam si neges;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, II 5:2)
iis igitur respondebo non χρύσεα χαλκείων (sic enim postulas) nec meam instituam, sed ordinem conservabo tuum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 2:3)
Quicquid non perdidisti habeasne an non habeas postulo ut aias aut neges, utrumcumque breviter respondent, capietur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, II 9:1)
nec referenda modo nostra, sed postulandum etiam ab adversariis, ut ad quaedam respondeant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 23:2)
Ad quos cum Caesar nuntios misisset, qui postularent eos qui sibi Galliaeque bellum intulissent sibi dederent, responderunt:
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 16장3)
In senatu cum more omnium imperatorum expositis rebus ab se gestis postulassent ut pro re publica fortiter feliciterque administrata et deis immortalibus haberetur honos et ipsis triumphantibus urbem inire liceret, se vero ea quae postularent decernere patres merito deorum primum, dein secundum deos consulum responderunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 127:1)
nam quod ad Nicephorium Venerisque templi restitutionem attinet, quid restitui ea postulantibus respondeam, nisi, quo uno modo silvae lucique caesi restitui possunt, curam impensamque sationis me praestaturum - quoniam haec inter se reges postulare et respondere placet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 446:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION