라틴어 문장 검색

At ille, tametsi omnis potiora fide Iugurthae rebatur, tamen, quia penes eosdem, si aduersaretur, cogendi potestas erat, ita, uti censuerant Italici, deditionem facit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 26장3)
itaque fidem potiorem ratus quam patriae debebat, indicium ad praetores defert.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 310:2)
Sed paulo postea uno ex his Gundomado, qui potior erat, fideique firmioris, per insidias interempto, omnis eius populus cum nostris hostibus conspiravit et confestim Vadomarii plebs (ipso invito, ut asserebat) agminibus bella cientium barbarorum sese coniunxit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 17:3)
- amico, Ut potior vita sit tibi sancta fides;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLIV4)
quia ita saepe fit, ut ea quae in praesente aguntur, fabulis omnibus postea addantur, et quae experti erant, potiora videantur ignotis, et fides habeatur illis quae audierant ex his quae viderant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3034)
ego si tuam fidem accusarem, non me potissimum tuis tectis crederem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 15 16:3)
Fidem qui perdit, nil pote ultra perdere.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 179)
et sic quoque parte plebis adfecta fides tamen publica privatis difficultatibus potior ad curam senatui fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 281:1)
addiderat gloriam Nero eligendo ut potissimos, unde longa illis erga Neronem fides et erecta in Othonem studia.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 11장4)
Adiuva nos ut nos Ipsi plane commendemus, ut eius amori credamus, potissimum tempore tribulationis et crucis, cum fides nostra ad maturationem vocatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 122:1)
fit mora consilio, cum multa moventibus una iam potior cunctis sedit sententia, fratris pertemptare fidem tutosque in regna precando explorare aditus, audax ea munera Tydeus sponte subit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권139)
Is erat Christophorus Urswicus capellanus suus, vir cuius fidem et prudentiam in multis obeundis negotiis perspexerat, eum potissimum eligens quod, cum ecclesiastica persona esset, eo magis ad legationem pacificatoriam idoneus videretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 3:24)
Iuvenes potissimum, qui vitae aetatem perquam complicatam, locupletem et maximi momenti quoad fidem experiuntur, familiae ecclesialisque communitatis propinquitatem sollicitudinemque, in fidem adolescentes, animadvertere debent.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 102:4)
Simul enim finita est dicentium contentio, veritatem criminum fidemque probationibus certis instrui nec suspicionibus tantam coniecturam permitti placuit, atque illum potissimum servum, qui solus haec ita gesta esse scire diceretur, sisti modis omnibus oportere.
(아풀레이우스, 변신, 10권 7:6)
itaque tutores modo quindecim puero relinquit, quos precatus est moriens ut fidem erga populum Romanum quinquaginta annos ab se cultam inviolatam servarent iuvenemque suis potissimum vestigiis insistere vellent et disciplinae in qua eductus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 50:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION