라틴어 문장 검색

Custodes autem machinae periculum vitae suae metuentes, licet inviti, exire coguntur in fugam praecipites, vix defensi et elapsi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 82:6)
Per ea vero foramina, quae trans testudinem ora in modum putei habebant, tam Christiani quam Sarraceni praecipiti fuga, caecoque cursu cadentes, non solum submersione perclitabantur, sed et fractis collis et cervicibus, aut ruptis visceribus exstinguebantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 44:3)
Chamavos itidem ausos similia adortus, eadem celeritate partim cecidit, partim acriter repugnantes, vivosque captos, compegit in vincula, alios praecipiti fuga repedantes ad sua, ne militem spatio longo defatigaret, abire interim permisit innocuos;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 8장 5:1)
Proinde diffractis capitibus, multos hostium scorpionum iactu moles saxeae colliserunt, alii traiecti sagittis, pars confixi tragulis humum corporibus obstruebant, vulnerati alii socios fuga praecipiti repetebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 2장 7:1)
et calones, qui ab decumana porta ac summo iugo collis nostros victores flumen transire conspexerant, praedandi causa egressi, cum respexissent et hostes in nostris castris versari vidissent, praecipites fugae sese mandabant.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 24장2)
ibi transfugae nuntiant praecipiti fuga Bactra petere Dareum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 13장 2:2)
adeo praecipitis fugae transitus lenis est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 2:5)
iam parcite, urbes, quo fugam praeceps agam?
(세네카, Hercules Oetaeus 15:28)
multi praecipiti fuga ruentes super alios alii in angustiis portarum obtriti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 61:2)
postquam laevo latere nudato circumagere hastas in venientem ex transverse hostem conati sunt, turbati extemplo tumultum primo inter se fecerunt, terga deinde vertunt, postremo abiectis armis in praecipitem fugam effunduntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 234:1)
iuvit locus, artiore illic via et fracto interfluentis rivi ponte, qui incerto alveo et praecipitibus ripis fugam impediebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 17장6)
navalia paucae Praecipiti tenuere fuga.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:75)
unda laborantes praeceps rotat ac fuga ponti obvia;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 683:1)
Et proelio atroci commisso, ferocientibus barbaris ultra modum, aciem rotundo habitu figuratam opponit, adeoque Isaflenses pondere catervarum urgentium inclinati sunt, ut plurimi caderent, et ipse Firmus ferox et saepe in suam perniciem praeceps equo auferretur in fugam, per saxa et rupes discurrere citius assueto, Mazuca vero frater eius caperetur letaliter saucius.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 41:1)
Tunc quae tuta petant, et quae metuenda relinquant, Incerti, quo quemque fugae tulit impetus, urgent Praecipitem populum serieque haerentia longa Agmina prorumpunt.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:53)

SEARCH

MENU NAVIGATION