라틴어 문장 검색

Ibi vespera tenebrante, raptus a cena Iovianus, primus inter notarios omnes, quem in obsidione civitatis Maiozamalchae per cuniculum docuimus evasisse cum aliis, ductusque ad devium locum, et praeceps actus in puteum siccum, obrutus est saxorum multitudine superiacta, hanc profecto ob causam, quod Iuliano perempto, ipse quoque nominatus a paucis, ut imperio dignus, nec post creatum Iovianum egit modeste, sed susurrans super negotio quaedam audiebatur, invitabatque ad convivia subinde militares.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 8장 18:1)
Postridie nostris ad inponendum perditis metum, quod videbatur, apud acta dicere volentibus publica iura negata sunt, eodemque ipso die, ne vel divinitus terrerentur, grando lapidationibus reddita est;
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 8:6)
qua transacta continuo tertiam lapidationem et postremo ignes ecclesiasticis tectis atque hominibus intulerunt, unum servorum dei, qui oberrans occurrere potuit, occiderunt, ceteris partim ubi potuerant latitantibus, partim qua potuerant fugientibus, cum interea contrusus atque coartatus quodam loco se occultaret episcopus, ubi se ad mortem quaerentium voces audiebat sibique increpantium quod eo non invento gratis tantum perpetrassent scelus.
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 8:7)
Sed non diu lapidatione Romanos terruere.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM BALEARICUM 5:4)
atque illum in praeceps 'atque' quidam superfluam con- iunctionem volunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2031)
vim, fugam, lapidationem, crudelitatem tribuniciam in Caepionis gravi miserabilique casu in iudicium vocabas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 197:3)
is cum graviter de Clodianis incendiis, trucidationibus, lapidationibus questus esset, sententiam dixit, ut ipse iudices per praetorem urbanum sortiretur, iudicum sortitione facta comitia haberentur ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 1 2:3)
Christum tamen ille cruentus inter saxa rogat ne sit lapidatio fraudi hostibus, o primae pietas miranda coronae!
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), PASSIO STEPHANI2)

SEARCH

MENU NAVIGATION