라틴어 문장 검색

Quae habitas super aquas multas, locuples in thesauris, venit finis tuus, pedalis praecisionis tuae.
큰 물 가에 살며 보화를 많이 가진 자야 너의 종말이 다가오고 네가 잘려 나갈 때가 되었다. (불가타 성경, 예레미야서, 51장13)
"Amatorem suum, quod in aliam temerasset, unico verbo mutavit in feram castorem, quod ea bestia captivitati metuens ab insequentibus se praecisione genitalium liberat, ut illi quoque simile, quod venerem habuit in aliam, proveniret."
(아풀레이우스, 변신, 1권 8:23)
Involutae labuntur, delapsae ab lateribus longuriis furcisque ab opere removentur.
(카이사르, 내란기, 2권 11:5)
quibus ad recipiendum crates derectae longuriique obiecti et institutae fossae magno impedimento fuerunt.
(카이사르, 내란기, 3권 46:7)
Una erat magno usui res praeparata a nostris, falces praeacutae insertae adfixaeque longuriis, non absimili forma muralium falcium.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 14장5)
Haec derecta materia iniecta contexebantur ac longuriis cratibusque consternebantur;
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 17장8)
Vercingetorix ex arce Alesiae suos conspicatus ex oppido egreditur; crates, longurios, musculos, falces reliquaque quae eruptionis causa paraverat profert.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 84장1)
Orchestra inter grados imos quod diametron habuerit, eius sexta pars sumatur, et in cornibus utrimque ad eius mensurae perpendiculum inferiores sedes praecidantur, et qua praecisio fuerit, ibi constituantur itinerum supercilia;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 6장14)
ideo, quod antiqui fabri quodam in loco aedificantes, cum ita ab interioribus parietibus ad extremas partes tigna prominentia habuissent conlocata, inter tigna struxerunt supraque coronas et fastigia venustiore specie fabrilibus operibus ornaverunt, tum proiecturas tignorum, quantum eminebant, ad lineam et perpendiculum parietum praesecuerunt, quae species cum invenusta is visa esset, tabellas ita formatas, uti nunc fiunt triglyphi, contra tignorum praecisiones in fronte fixerunt et eas cera caerulea depinxerunt, ut praecisiones tignorum tectae non offenderent visum:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 2장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION