라틴어 문장 검색

Fecitque eum ascendere super currum suum secundum, clamante praecone: " Abrech! ", ut omnes coram eo genuflecterent et praepositum esse scirent universae terrae Aegypti.
그리고 자기의 두 번째 병거에 타게 하니, 그 앞에서 사람들이 “무릎을 꿇어라!” 하고 외쳤다. 이렇게 파라오는 이집트 온 땅을 요셉의 손 아래 두었다. (불가타 성경, 창세기, 41장43)
Quod cum vidisset Aaron, aedificavit altare coram eo et praeconis voce clamavit dicens: " Cras sollemnitas Domini est ".
아론은 이것을 보고 그 신상 앞에 제단을 쌓은 뒤, “내일은 주님을 위한 축제를 벌입시다.” 하고 선포하였다. (불가타 성경, 탈출기, 32장5)
Iussit ergo Moyses praeconis voce per castra clamari: " Nec vir nec mulier quidquam offerat ultra pro omni opere sanctuario ". Sicque cessatum est a muneribus offerendis,
그래서 모세는 이렇게 명령을 내려 진영에 두루 전하게 하였다. “남자든 여자든 성소를 위한 예물로 바칠 물품을 더 이상 만들지 마라.” 그러자 백성이 가져오기를 멈추었다. (불가타 성경, 탈출기, 36장6)
Cumque cessasset loqui, apparuerunt et filii regis et intrantes levaverunt vocem suam et fleverunt; sed et rex et omnes servi eius fleverunt ploratu magno nimis.
그가 막 이 말을 마쳤을 때, 왕자들이 도착하여 목 놓아 울었다. 임금과 신하들도 몹시 슬프게 울었다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 13장36)
Ecce praecones clamabunt foris, angeli pacis amare flebunt.
보라, 아리엘 주민들이 거리에서 울부짖고 평화의 사절들이 슬피 운다. (불가타 성경, 이사야서, 33장7)
Vox in collibus audita est, ploratus et supplicatio filiorum Israel, quoniam iniquam fecerunt viam suam, obliti sunt Domini Dei sui.
한 소리가 벌거벗은 언덕들 위에서 들리니 이스라엘 자손들이 애원하며 울부짖는 소리다. 그들이 제 길에서 벗어나 주 그들의 하느님을 잊은 탓이다. (불가타 성경, 예레미야서, 3장21)
Haec dicit Dominus: " Quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrimis, quia est merces operi tuo, ait Dominus, et revertentur de terra inimici.
─ 주님께서 이렇게 말씀하신다. ─ 네 울음소리를 그치고 네 눈에서 눈물을 거두어라. 네 노고가 보상을 받아 그들이 원수의 땅에서 돌아올 것이다. 주님의 말씀이다. (불가타 성경, 예레미야서, 31장16)
Et radent super te calvitium et accingentur ciliciis et plorabunt te in amaritudine animae ploratu amarissimo;
너 때문에 머리를 밀고 자루옷을 두른다. 너를 두고 비통한 마음으로 울고 비통하게 통곡한다. (불가타 성경, 에제키엘서, 27장31)
et praeco clamabat valenter: " Vobis dicitur, populi, tribus et linguae:
전령이 큰 소리로 외쳤다. “민족들과 나라들, 언어가 다른 사람들이여, 그대들에게 내리는 명령이오. (불가타 성경, 다니엘서, 3장4)
" Vox in Rama audita est, ploratus et ululatus multus: Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt ".
“라마에서 소리가 들린다. 울음소리와 애끊는 통곡 소리. 라헬이 자식들을 잃고 운다. 자식들이 없으니 위로도 마다한다.” (불가타 성경, 마태오 복음서, 2장18)
et originali mundo non pepercit, sed octavum Noe iustitiae praeconem custodivit diluvium mundo impiorum inducens;
또 불경한 자들의 세상을 홍수로 덮으실 때, 그 옛 세상을 그냥 보아 넘기지 않으셨습니다. 그러나 의로움의 선포자 노아는 다른 일곱 사람과 함께 지켜 주셨습니다. (불가타 성경, 베드로의 둘째 서간, 2장5)
Nec istud tibi ingratum fore speramus Gulielmum nostrum tot laudis suae praecones habuisse;
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 4:4)
Illic olor sui funeris praeco, [0436A] mellitae citharizationis organo, vitae vaticinabatur apocham.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:91)
Castris vero positis, et universis hospitio sedatis, Godefridus dux praecones per singulas [0413D] domos ac tentoria acclamare constituit sub judicio mortis, ne quidquam contingerent, aut violenter in regno Hungariae raperent, et nullam seditionem moverent, sed omnia aequo pretio mutuarentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 12:2)
Mortuo igitur tam egregio duce et nobilissimo Christi athleta, maxima lamenta et nimius ploratus omnibus illic Christianis, Gallis, Italicis, Syris, Armeniis, Graecis et gentilibus plerisque, Arabibus, Sarracenis, Turcis fuere per dies quinque.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 42:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION