라틴어 문장 검색

Sed eos Corinthios, homine accepto navique in altum provecta, praedae pecuniaeque cupidos cepisse consilium de necando Arione.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIX 10:1)
Quippe, quo maior proditionis merces foret, obicere hosti parabat gratiorem omni pecunia praedam, nobiles viros, praetorum Darei coniuges liberosque, praeter hos Graecarum urbium legatos, quos Dareus, velut in arce tutissima, in proditoris reliquerat manibus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 13장 7:2)
Quod juvenes quidam audientes, circiter quadraginta ab exercitu clam subtracti praecurrerunt ut pecuniam et praedas contraherent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 83:3)
Petilii quidam tribuni plebis a M., ut aiunt, Catone, inimico Scipionis, comparati in eum atque inmissi, desiderabant in senatu instantissime ut pecuniae Antiochinae praedaeque in eo bello captae rationem redderet;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVIII 8:2)
Ibi Scipio et, prolato e sinu togae libro, rationes in eo scriptas esse dixit omnis pecuniae omnisque praedae;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVIII 10:1)
accipere omen et matrimonia ac pecunias hostium praedae destinare.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 13장6)
id cum aegre paterentur tot nobiles, novum sibi hominem tantum praeferri, P. Sempronius Gracchus et C. Sempronius Rutilus, tribuni plebis, ei diem dixerunt, quod pecuniae regiae praedaeque aliquantum captae in Antiochi castris neque in triumpho tulisset, neque in aerarium rettulisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 691:1)
confecta Britannia, obsidibus acceptis, nulla praeda, imperata tamen pecunia exercitum ex Britannia reportabant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 18 10:5)
Interea tamen, vulpino more pagani, noctu clam castris erumpentes, foedere disrupto et promissionem pecuniae spernentes (sciebant enim maiorem pecuniam se furtiva praeda quam pace adepturos), totam orientalem Cantiae plagam depopulati sunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 20 23:3)
'Manubiae' enim sunt, sicuti iam dixi, non praeda, sed pecunia per quaestorem populi Romani ex praeda vendita contracta.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 30:1)
tum pactus praedam castrorum dat custodes qui pecuniam calones sarcinas retentarent et qui ipsos levis abeuntis prosequerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 60장5)
omnis enim pecunia ita tractatur, ut praeda a praefectis, quae autem mihi attributa est, a quaestore curetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 17 4:6)
plaustra cum pecunia publica erant pretiosaque alia praeda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 492:2)
et praedam quae nondum esset venundata, et pecuniam quae ex venditione praedae percepta esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 28:2)
Omni Macedonum gaza, quae fuit maxima, potitus [est] Paulus tantum in aerarium pecuniae invexit, ut unius imperatoris praeda finem attulerit tributorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 101:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION