라틴어 문장 검색

Cum enim omnem rem aut substantiae, aut alicui aliorum generalissimorum subjiciant, utique et Deum si inter res ipsas comprehenderent, aut substantiis aut quantitatibus, aut caeterorum praedicamentorum melius connumerarent, qui nil omnino esse ex ipsis convincitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 33:14)
Omnes quippe res praeter substantias, per se subsistere non possunt, nisi scilicet subjectis sustententur substantiis, ut albedo nulla ratione esse potest nisi in subjecto corpore, aut pietas nisi in anima, aut quaelibet res novem praedicamentorum, nisi in subjectis substantiis insint.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 33:15)
Patet itaque a tractatu philosophorum, rerum omnium naturas in decem praedicamenta distribuentium, illam summam majestatem esse exclusam omnino, nec ullo modo regulas aut traditiones eorum ad illam summam atque ineffabilem celsitudinem conscendere, sed creaturarum naturis inquirendis eos esse contentos secundum quod scriptum est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 36:2)
Ecce enim secundum ipsius Domini documentum, ut supra meminimus, testimonium Job eum solum proprie esse profiteri cogimur, quem penitus nihil esse constat, secundum illam saecularium disciplinam doctorum, quae omnium rerum, ut dictum est, naturas in decem praedicamenta distribuit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 38:1)
Utrumque Boetii opus et quod de arithmetica et quod de musica composuit, novissime apud nos anno 1470 Basilaea editum, tribus paene saeculis post rursus profero adiecto geometriae opusculu.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 3:4)
Inde etiam in Aristotelica atque Archytae prius decem praedicamentorum descriptione Pythagoricum denarium manifestum est inveniri;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quae apud antiquos proportionalitas fuerit; quas posteriores addiderint 1:6)
quando quidem et Plato, studiosissimus Pythagorae, secundum eandem disputationem dividit, et Archytas Pythagoricus ante Aristotelem, licet quibusdam sit ambiguum, decem haec praedicamenta constituit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quae apud antiquos proportionalitas fuerit; quas posteriores addiderint 1:7)
ita quoque datis duobus numeris nunc quidem arithmeticam nunc vero geometricam nunc autem armonicam medietatem experiamur inserere, ut rectum propriumque medietatis nomen sit, quod manentibus extremitatibus huc atque illuc ferri permutarique videatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum constitutis altrinsecus duobus terminis arithmetica, geometrica et armonica inter eos medietas alternetur: in quo de eorum generationibus 1:2)
Arithmetica prima j ij iij
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Dispositio decem medietatum 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION