라틴어 문장 검색

Cum enim omnem rem aut substantiae, aut alicui aliorum generalissimorum subjiciant, utique et Deum si inter res ipsas comprehenderent, aut substantiis aut quantitatibus, aut caeterorum praedicamentorum melius connumerarent, qui nil omnino esse ex ipsis convincitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 33:14)
Omnes quippe res praeter substantias, per se subsistere non possunt, nisi scilicet subjectis sustententur substantiis, ut albedo nulla ratione esse potest nisi in subjecto corpore, aut pietas nisi in anima, aut quaelibet res novem praedicamentorum, nisi in subjectis substantiis insint.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 33:15)
Patet itaque a tractatu philosophorum, rerum omnium naturas in decem praedicamenta distribuentium, illam summam majestatem esse exclusam omnino, nec ullo modo regulas aut traditiones eorum ad illam summam atque ineffabilem celsitudinem conscendere, sed creaturarum naturis inquirendis eos esse contentos secundum quod scriptum est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 36:2)
Ecce enim secundum ipsius Domini documentum, ut supra meminimus, testimonium Job eum solum proprie esse profiteri cogimur, quem penitus nihil esse constat, secundum illam saecularium disciplinam doctorum, quae omnium rerum, ut dictum est, naturas in decem praedicamenta distribuit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 38:1)
NON pauci sunt qui opinantur pedarios senatores appellatos, qui sententiam in senatu non verbis dicerent, sed in alienam sententiam pedibus irent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVIII 2:1)
propterea senatores nondum maioribus honoribus usos pedarios nominatos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVIII 5:3)
M. autem Varro in Satira Menippea, quae ̔Ιπποκύων inscripta est, equites quosdam dicit pedarios appellatos, videturque eos significare qui, nondum a censoribus in senatum lecti, senatores quidem non erant, sed quia honoribus populi usi erant, in senatum veniebant et sententiae ius habebant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVIII 6:1)
nam pro pedariis pedaneos appellant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVIII 11:2)
Nam postquam homines dedititii facti sint et in unius sententiam (tanquam pedarii senatores) coierint, scientiis ipsis amplitudinem non addunt, sed in certis authoribus ornandis et stipandis servili officio funguntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:23)
Inde etiam in Aristotelica atque Archytae prius decem praedicamentorum descriptione Pythagoricum denarium manifestum est inveniri;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quae apud antiquos proportionalitas fuerit; quas posteriores addiderint 1:6)
quando quidem et Plato, studiosissimus Pythagorae, secundum eandem disputationem dividit, et Archytas Pythagoricus ante Aristotelem, licet quibusdam sit ambiguum, decem haec praedicamenta constituit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quae apud antiquos proportionalitas fuerit; quas posteriores addiderint 1:7)
ceterum tempora illa adeo infecta et adulatione sordida fuere ut non modo primores civitatis, quibus claritudo sua obsequiis protegenda erat, sed omnes consulares, magna pars eorum qui praetura functi multique etiam pedarii senatores certatim exsurgerent foedaque et nimia censerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 65장2)
est enim illud senatus consultum summa pedariorum voluntate nullius nostrum auctoritate factum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 19 18:3)
cum est actum, neque animadversum est ad quos pertineret et raptim in eam sententiam pedarii cucurrerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 20 7:5)
Caput sine lingua sententia pedaria est.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, C3)

SEARCH

MENU NAVIGATION