라틴어 문장 검색

(3) Ad aliud dicendum, quod via syllogistica sciri non potest conclusio coniecturalis;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 13:1)
et sic est in omnibus existimationibus coniecturalibus.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 13:4)
Visiones autem illae futurorumque praedictiones quo modo fiant, ille iam explicare conetur qui novit qua vi efficiantur in unoquoque animo tanta, cum cogitat.
(아우구스티누스, 편지들, 38. (A. D. 415 Epist. CLIX) Domino Beatissimo Ac Venerabili et Desiderabili Fratri et Consacerdoti Meo Evodio et Tecum Fratribus Augustinus et Mecum Fratres In Domino salutem 2:1)
Nam (ut apud omnes increbuerat) ad papatum expectandum fatali quodam ludibrio inductus est, scilicet praedictione harioli quiusdam quae talis fuit, successurum Leoni, cuius nomen esset Hadrianus, senem, humili loco natum, sed doctrina et prudentia eminentem.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 4:9)
est enim haec ars coniecturalis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium144)
Illa tamen moderatius subiciam, coniecturalem artem esse medicinam, rationemque coniecturae talem esse, ut, cum saepius aliquando responderit, interdum tamen fallat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장52)
est enim haec ars coniecturalis.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 48:2)
Illa tamen moderatius subiciam, coniecturalem artem esse medicinam, rationemque coniecturae talem esse, ut, cum saepius aliquando responderit, interdum tamen fallat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 16:1)
est enim haec ars conjecturalis;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 48:2)
conjecturalem artem esse medicinam, rationemque conjecturae talem esse, ut quum saepius aliquando respondent, interdum tamen fallat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 16:2)
Rediit octauo post secessum anno, magna nec incerta spe futurorum, quam et ostentis et praedictionibus ab initio aetatis conceperat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 14장 1:1)
Conpertum id sibi ex Chaldaeis, qui multarum iam praedictionum eventu artis suae fidem abunde probavissent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:82)
et ad hoc respondit Sinon 'ne recipi portis'. et est color, qui in coniecturali statu saepe requiritur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1502)
Praedictiones vero et praesensiones rerum futurarum quid aliud declarant nisi hominibus ea quae sint ostendi monstrari portendi praedici, ex quo illa ostenta monstra portenta prodigia dicuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 7:1)
Illud vero, quod uterque vestrum arripiet fortasse ad reprendendum, Cotta quia Carneades lubenter in Stoicos invehebatur, Velleius quia nihil tam inridet Epicurus quam praedictionem rerum futurarum, mihi videtur vel maxume confirmare deorum prudentia consuli rebus humanis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 162:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION