라틴어 문장 검색

dumque praedictae virginis in praefatione salutis, nomen enituit, praesentialem agnovi Castitatis adventum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:19)
sin uero more uulgari eum isti proprie magum existimant, qui communione loquendi cum deis immortalibus ad omnia quae uelit incredibili quadam ui cantaminum polleat, oppido miror, cur accusare non timuerint quem posse tantum fatentur.
(아풀레이우스, 변명 24:16)
ueteres quidem medici etiam carmina remedia uulnerum norant, ut omnis uetustatis certissimus auctor Homerus docet, qui facit Vlixi de uulnere sanguinem profluentem sisti cantamine.
(아풀레이우스, 변명 38:5)
est enim miser morbo comitiali ita confectus, ut ter an quater die saepe numero sine ullis cantaminibus corruat omniaque membra conflictationibus debilitet, facie ulcerosus, fronte et occipitio conquassatus, oculis hebes, naribus hiulcus, pedibus caducus.
(아풀레이우스, 변명 41:7)
quae enim relinquitur uis cantaminibus et ueneficiis, si fatum rei cuiusque ueluti uiolentissimus torrens neque retineri potest neque impelli?
(아풀레이우스, 변명 82:6)
hoc quidem multis cantaminibus difficile impetraui.
(아풀레이우스, 변명 100:12)
"Tunc diris cantaminibus somno custodes obruunt:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:9)
Ergo igitur evocato statim armentario equisone magna cum praefatione deducendus assignor:
(아풀레이우스, 변신, 7권 13:1)
At nemo ex conciliariis erat qui non in praefatione sua regis fortunae magnopere indolere visus est, una cum indignatione quadam quod rex tantus et tam insigni prudentia et virtute praeditus tam diu et tam crebro idolis eiusmodi vexatus fuisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 13:11)
PRAEFATIO.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 3:1)
PRAEFATIO.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 5:1)
Etenim animorum praeoccupatio sermonum semper postulat praefationes, instar fomentationis ante unguentum, quo unguentum mollius subintret.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXV. DE EXPEDIENDIS NEGOTIIS 4:9)
in eximia praefatione ad Suetonium). Nec omni spe destitutus sum fore ut aliquando nanciscar novam horum codicum collationem omni qua hodie opus est cura peractam.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.129)
cum regibus foedus in foro i[e]cit porca caesa ac uetere fetialium praefatione adhibita.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 25장 5:4)
Et quo contemptius abuteretur patientia hominum, numquam tristiorem sententiam sine praefatione clementiae pronuntiauit, ut non aliud iam certius atrocis exitus signum esset quam principii lenitas.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 11장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION