라틴어 문장 검색

nam Rhenus uno alveo continuus aut modicas insulas circumveniens apud principium agri Batavi velut in duos amnis dividitur, servatque nomen et violentiam cursus, qua Germaniam praevehitur, donec Oceano misceatur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 6장9)
neque tamen Seianus ita Drusum fovebat ut non in eum quoque semina futuri exitii meditaretur, gnarus praeferocem et insidiis magis opportunum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 60장8)
gentesque praeferoces tardius ad pacem inclinabant, quia Iulius Classicianus, successor Cato missus et Suetonio discors, bonum publicum privatis simultatibus impediebat disperseratque novum legatum opperiendum esse, sine hostili ira et superbia victoris clementer deditis consulturum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 38장5)
scire quantum intus discordiarum quamque indomitas et praeferocis nationes regeret:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 27장6)
et uno remigante, suspectis duobus eoque interfectis, nondum vulgato rumore ut miraculum praevehebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 28장 2:2)
scandebantque iam quidam, cum gladiis et armorum incussu praecipitati sudibus et pilis obruuntur, praeferoces initio et rebus secundis nimii.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 23장7)
post ubi videt Montanum praeferocem ingenio paratumque in res novas, orsus a questu periculisque quae per quinque et viginti annos in castris Romanis exhausisset, 'egregium' inquit 'pretium laborum recepi, necem fratris et vincula mea et saevissimas huius exercitus voces, quibus ad supplicium petitus iure gentium poenas reposco.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 32장5)
paulum morae in adscensu, dum missilia hostium praevehuntur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 71장12)
ab Alexandria in Syriam et inde Pontum transiit urgentibus de Pharnace nuntiis, quem Mithridatis Magni filium ac tunc occasione temporum bellantem iamque multiplici successu praeferocem, intra quintum quam adfuerat diem, quattuor quibus in conspectum uenit horis, una profligauit acie;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 35장 2:1)
avidusque urgente procella Iliacas pensare moras, Asiamque potentem Praevehitur, pelagoque Rhodon spumante reliquit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:36)
Inde plagas Phoebi, damnum non passus aquarum, Praeveheris, sterilesque diu metiris arenas, Nunc omnes unum vires collectus in amnem, Nunc vagus, et spargens facilem tibi cedere ripam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:64)
omnes vastati agri periculorumque imminentium causas in se congesturos, temptationemque fore abolendi sibi magistratus, ni consensu resisterent imperioque inhibendo acriter in paucos praeferocis animi conatus aliorum comprimerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 405:1)
mitis legatio, ni praeferoces legatos Gallisque magis quam Romanis similes habuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 396:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION