라틴어 문장 검색

Neque tument neque fluunt oculi, sed rubent tamen et cum dolore quodam gravescunt et noctu praegravi pituita inhaerescunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장329)
Neque tument neque fluunt oculi, sed rubent tamen et cum dolore quodam grauescunt et noctu praegraui pituita inhaerescunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 55:3)
Ni mihi destinatum foret suum quaeque in annum referre, avebat animus antire statimque memorare exitus quos Latinus atque Opsius ceterique flagitii eius repertores habuere, non modo postquam Gaius Caesar rerum potitus est sed incolumi Tiberio, qui scelerum ministros ut perverti ab aliis nolebat, ita plerumque satiatus et oblatis in eandem operam recentibus veteres et praegravis adflixit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 71장1)
sin prospere egisset, formidolosum paci virum insignem et ignavo principi praegravem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 19장10)
postremo, ubicumque haberetur, praegravem ratus interficere constituit, hactenus consultans, veneno an ferro vel qua alia vi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 3장2)
lateres quippe praegravis iacere, adstantibus parte alia columnis;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 1장2)
praegravem se Neroni fuisse, nec Lusitaniam rursus et alterius exilii honorem expectandum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 21장3)
aperti incautique muros subiere, cibo vinoque praegraves.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 21장2)
Fabium illis Valentem, captivum et casibus dubiis reservatum, praegravem fuisse, nedum Primus ac Fuscus et specimen partium Mucianus ullam in Vitellium nisi occidendi licentiam habeant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 66장8)
agmen et stare paratum et sequi, nec turba nec sarcinis praegrave, intentum ad ducis non signum modo, sed etiam nutum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 30:1)
"Periculosum est praegrave imperium:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 11장 3:19)
pila quoque muralia et excussas tormentis praegraves hastas negabant convenire mortalibus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 10장 37:2)
Quippe longas et praegraves, nisi prius in terra statuerunt arcum, haud satis apte et commode inponunt, tum humo lubrica et ob id inpediente conatum molientes ictus celeritate hostium occupantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 21:1)
Ipsum convivasque currus vehebat creterris aureis eiusdemque materiae ingentibus poculis praegravis.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 33:4)
Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte cum coeptat natura supraque extollere montes, quos tibi tum supra sol montis esse videtur comminus ipse suo contingens fervidus igni, vix absunt nobis missus bis mille sagittae, vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 14:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION