라틴어 문장 검색

potest quidem universaliter dici, quia et Pater Spiritus, et Filius spiritus, et Pater sanctus, et Filius sanctus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:21)
Multis exemplis dici possunt multarum rerum vocabula et universaliter poni, et proprie quibusdam rebus adhiberi.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:26)
Ex opposito, veritati falsitas inimicans stabat attentior, cujus facies turpitudinis nubilata fuligine, nulla in se naturae munera fatebatur, sed senectus faciem rugarum vallibus submittens, eam universaliter implicans collegerat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 91:6)
Omnes ergo homines generaliter et universaliter in proximo sunt diligendi.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 2:14)
et quidem si praelegam, mea uoce pronuntiabo.
(아풀레이우스, 변명 92:11)
unde praelectum grandem hircum, annosum et horricomem, Marti secutori comitique victimant, et illico prandium fabricatur opipare.
(아풀레이우스, 변신, 7권 9:2)
Itaque adest perpetuo, quando natura illa adest, atque eam universaliter affirmat, atque inest omni.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 12:5)
Hoc autem universaliter speculandum est. Si tetragonus tetragonum multiplicet, sine dubio tetragonus provenit;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod superficies una tantum in proportionalitatibus medietate iungantur, solidi vero numeri duabus medietatibus in medio collocatis 1:28)
Unde, si non esset alius modus fiendi nisi generatio, nihil universaliter esset factum.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 73:4)
Ideo philosophus vivit sicut homo innatus est vivere et secundum ordinem naturalem, cum onmes virtutes in eo inferiores et actiones earum sint propter virtutes superiores et actiones earum, et omnes universaliter propter virtutem supremam et actionem ultimam, quae est speculatio veritatis et delectatio in illa, et praecipue veritatis primae;
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 8:1)
si enim in mundo nihil esset quod aliam causam non haberet, universaliter nihil esset.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 8:10)
Considerans etiam quod necesse est hanc causam esse aeternam et incommutabilem, semper uno modo se habentem, si enim ipsa non esset aeterna, universaliter nihil esset aeternum.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 9:1)
Et iterum cum quaedam in mundo sint entia nova, et unum novum non potest esse causa sufficiens alterius novi, ut ex se patet, sequitur manifeste quod omnia nova quae sunt in mundo universaliter sunt ex causa aeterna.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 9:2)
Igitur oram Lyciae ac Pamphyliae praelegentes, obviis navibus quae Agrippinam vehebant, utrimque infensi arma primo expediere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 79장1)
Domitius et Camillus Scribonianus consulatum inierant, cum Caesar tramisso quod Capreas et Sur- rentum interluit freto Campaniam praelegebat, ambiguus an urbem intraret, seu, quia contra destinaverat, speciem venturi simulans.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 1장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION