라틴어 문장 검색

occasionem benefici quaesiui, non concupiui accipere praemium.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Vir fortis quod uolet praemium optet; si plures erunt, iudicio contendant. Pater et filius fortiter fecerunt. petiit pater a filio sibi cederet; ille non uult. iudicio contendit; uicit patrem. praemio statuas patri petiuit. abdicatur. 12:2)
illum, cum neque aditum neque causam postulandi iustam haberet, beneficio ac liberalitate sua ac senatus ea praemia consecutum.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 43장5)
Pandente itaque viam fatorum sorte tristissima, qua praestitutum erat eum vita et imperio spoliari, itineribus rectis permutatione iumentorum emensis, venit Petobionem oppidum Noricorum, ubi reseratae sunt insidiarum latebrae omnes, et Barbatio repente apparuit Comes, qui sub eo domesticis praefuit, cum Apodemio agente in rebus, milites ducens, quos beneficiis suis oppigneratos elegerat imperator, certus nec praemiis nec miseratione ulla posse deflecti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 19:1)
Quomodo mundi officium est circumagere rerum ordinem, quomodo solis loca mutare, ex quibus oriatur, in quae cadat, et haec salutaria nobis facere sine praemio, ita viri officium est inter alia et beneficium dare.
(세네카, 행복론, Liber IV 58:3)
' commotis qui aderant ultroque spiritus eius mitigantibus, conloquium filii exposcit, ubi nihil pro innocentia, quasi diffideret, nec de beneficiis, quasi exprobraret, disseruit, sed ultionem in delatores et praemia amicis obtinuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 21장14)
Licet tibi, in quantum velis, extendere beneficia filii, cum paternum munus et simplex sit et facile et danti voluptarium, quod necesse est ille multis dederit, etiam quibus dedisse se nescit, in quo consortem habet, in quo spectavit legem, patriam, praemia patrum, domus ac familiae perpetuitatem, omnia potius quam eum, cui dabat.
(세네카, 행복론, Liber III 154:2)
quandoquidem facile clarescit rempublicam morari beneficia vos mereri, quamquam mirandum granditer non sit, natione foederatorum 1 non solum inciviliter Romanas vires administrante verum etiam fundamentaliter eruente, si nobilium virorum militarium-que et supra vel spem nostrae vel opinionem partis adversae bellicosorum non tam defuerint 2 facta quam praemia, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Eucherio suo salutem 2:2)
Nunc igitur, si recte et absque peccato constituistis super vos regem Abimelech et bene egistis cum Ierobbaal et cum domo eius et reddidistis vicem beneficiis eius,
이제 아비멜렉을 임금으로 세웠는데, 그대들은 진실로 그리고 흠 없이 행동한 것이오? 그대들이 여루빠알과 그 집안에 잘해 준 것이오? 여루빠알의 업적에 보답한 것이오? (불가타 성경, 판관기, 9장16)
Nunc ergo, Domine, tu es Deus; et locutus es super servum tuum tanta beneficia
이제 주님, 당신은 하느님이십니다. 당신 종에게 이 좋은 일을 일러 주셨으니, (불가타 성경, 역대기 상권, 17장26)
Sed non iuxta beneficia, quae acceperat, retribuit, quia elevatum est cor eius; et facta est contra eum ira et contra Iudam et Ierusalem.
그러나 마음이 교만해진 히즈키야는 받은 은혜에 보답하지 않았다. 그래서 주님의 진노가 그와 유다와 예루살렘에 내렸다. (불가타 성경, 역대기 하권, 32장25)
praemium enim bonum reponis tibi in diem necessitatis,
네가 곤궁에 빠지게 되는 날을 위하여 좋은 보물을 쌓아 두는 것이다. (불가타 성경, 토빗기, 4장9)
Noli prohibere beneficium ab eo, cui debetur, si in potestate manus tuae est, ut facias.
네가 할 수만 있다면 도와야 할 이에게 선행을 거절하지 마라. (불가타 성경, 잠언, 3장27)
Praemium modestiae timor Domini, divitiae et gloria et vita.
겸손과 주님을 경외함에 따른 보상은 부와 명예와 생명이다. (불가타 성경, 잠언, 22장4)
Cum praesens est, imitantur illam; et desiderant eam, cum se eduxerit; et in perpetuum coronata triumphat, incoinquinatorum certaminum praemium vincens.
덕이 있을 때에는 사람들이 그것을 본받고 없을 때에는 그것을 갈구한다. 고결한 상을 놓고 벌인 경기의 승리자, 덕은 영원의 세계에서 화관을 쓰고 행진한다. (불가타 성경, 지혜서, 4장2)
Et convicia et maledicta reddet illi et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam.
계명을 생각해서 빈곤한 이를 도와주고 그가 궁핍할 때 빈손으로 돌려보내지 마라. (불가타 성경, 집회서, 29장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION