라틴어 문장 검색

si autem somnium et coniecturam eius narraveritis, praemia et dona et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur et interpretationem eius indicate mihi ".
그러나 너희가 꿈과 그 뜻을 밝혀 주면, 내가 선물과 상을 내리고 큰 명예를 누리게 해 주겠다. 그러니 그 꿈과 그 뜻을 밝혀 보아라.” (불가타 성경, 다니엘서, 2장6)
sed maxime Cleopatram, cum qua et conuiuia in primam lucem saepe protraxit et eadem naue thalamego paene Aethiopia tenus Aegyptum penetrauit, nisi exercitus sequi recusasset, quam denique accitam in urbem non nisi maximis honoribus praemiisque auctam remisit filiumque natum appellare nomine suo passus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 52장 1:2)
nam sapiens virtuti honorem praemium, haud praedam petit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 102:2)
) sic honores praemiaque vestra suspicio conferenda certe cum immortalitate, ut sine iis nihil de meo studio perseverantiaque sim remissurus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 9 2:2)
postremo se collegae honores praemiaque concessurum verecundia aetatis eius maiestatisque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 335:1)
suberat et secreta spes honorum praemiorumque ab senatu, quae vix salva pietate ei contingere poterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 203:1)
Post hujus Tankradi abscessum, Baldewinus iterato Turcos admonet, instat et promittit honores et praemia a duce consequi ingentia, et non solum illi, sed caeteris civitatibus praeferri, si urbem aperiant, si se suosque datis dextris in fidei obligatione intromittant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 22:1)
Quod cum audisset rex, ait: " Quid pro hac fide honoris ac praemii Mardochaeus consecutus est? ". Dixeruntque ei servi illius ac ministri: " Nihil omnino mercedis accepit ".
(불가타 성경, 에스테르기, 6장3)
Ponto recepto praeda omni regia militibus condonata postero die cum expeditis equitibus ipse proficiscitur, legionem sextam decedere ad praemia atque honores accipiendos in Italiam iubet, auxilia Deiotari domum remittit, duas legiones cum Caelio Viniciano in Ponto relinquit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 77:2)
Senatus inchoantibus primoribus ius iurandum concepit quo certatim omnes magistratus, ceteri, ut sententiam rogabantur, deos testis advocabant, nihil ope sua factum quo cuiusquam salus laederetur, neque se praemium aut honorem ex calamitate civium cepisse, trepidis et verba iuris iurandi per varias artis mutantibus, quis flagitii conscientia inerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 41장1)
Indignor quicquam reprehendi, non quia crassecompositum inlepideue putetur, sed quia nuper,nec ueniam antiquis, sed honorem et praemia posci.
(호라티우스의 두번째 편지, 133)
cum honos sit praemium virtutis iudicio studioque civium delatum ad aliquem, qui eum sententiis, qui suffragiis adeptus est, is mihi et honestus et honoratus videtur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 81장 2:1)
ex his enim et dignitatem maxime expetendam videmus, cum vera virtus atque honestus labor honoribus, praemiis, splendore decoratur, vitia autem hominum atque fraudes damnis, ignominiis, vinclis, verberibus, exsiliis, morte multantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 193:5)
Indignor quicquam reprehendi, non quia crasse compositum illepideve putetur, sed quia nuper, nec veniam antiquis, sed honorem et praemia posci, recte necne crocum floresque perambulet Attae fabula si dubitem, clament periisse pudorem cuncti paene patres, ea cum reprehendere coner, quae gravis Aesopus, quae doctus Roscius egit;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 126)
Quidquid aut praemii aut honoris nomine datur, in utramque partem licet;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 3:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION