라틴어 문장 검색

nam cum praepositio praepositioni numquam cohaereat, 'abusque' et 'adusque' licenter admissum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 26222)
nec calor simul de sole et splendore est, sicut Spiritus simul ex Patre et Filio, a quibus ipse procedit, magisque de substantia ejus calor esse videtur qui substantialis est igni, ac per hoc ipse magis ad Filium qui de ipsa substantia Patris est quam ad Spiritum pertinere, minus fortasse quam volumus, haec inducta de sole similitudo ad propositi nostri demonstrationem sufficit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 48:3)
" Neque enim flatus ille corporeus substantia Spiritus sancti fuit, sed demonstratio et a Filio procedere Spiritum sanctum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:36)
Quando vero vos non possum corporali visu aspicere nec super vos constitutum aÎrem deprehendere, undique contra me cuncta incipiunt elementa consurgere, et varia me poenarum incipiunt allidere genera, nullo possum gaudere solatio, nisi quantum falsa mihi demonstratione dormienti somni sopor adducit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 3:10)
et ad hanc per demonstrationem pervenitur.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 10:3)
itidem alius sese parentibus quaepiam imperantibus oboedisse, et alius aliquid meditatione sua repperisse uel alterius demonstratione didicisse, alia denique ceteri commemorant.
(아풀레이우스, 플로리다 6:15)
Quae autem parum plana videbuntur aut minus plena in structaque, petimus, inquam, ut ea non docendi magis quam admonendi gratia scripta existiment et, quasi demonstratione vestigiorum contenti, persequantur ea post, si libebit, vel libris repertis vel magistris.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, 머리말, 1장 17:1)
esse quarundam praepositionum M. Cicero animadverterit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVII 1:1)
OBSERVATE curioseque animadvertit M. Tullius in et con praepositiones verbis aut vocabulis praepositas tunc produci atque protendi, cum litterae sequerentur quae primae sunt in sapiente atque felice, in alis autem omnibus correpte pronuntiari.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVII 2:1)
Sed quid dicemus de praepositione pro, quae, cum produci et corripi soleat, observationem hanc tamen M. Tullii aspernata est?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVII 4:2)
Non enim semper producitur, cum sequitur ea littera quae prima est in verbo fecit, quam Cicero hanc habere vim significat ut propter eam rem in et con praepositiones producantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVII 5:1)
VERBUM rescire observavimus vim habere propriam quandam, non ex communi significatione ceterorum verborum quibus eadem praepositio imponitur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XIX 2:1)
In hac quoque primi verbi praepositione o ob eandem causam producunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVII 3:3)
Sed neque ob neque sub praepositio producendi habet naturam, neque item con, nisi cum eam litterae secuntur quae in verbis constituit et confecit secundum eam primae sunt, vel eliditur ex ea n littera, sicut Sallustius:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVII 7:1)
In his autem quae supra posui et metrum esse integrum potest et praepositiones istae possunt non barbare protendi;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVII 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION