라틴어 문장 검색

Numquid rugiet onager, cum habuerit herbam? Aut mugiet bos, cum ante praesepe plenum steterit?
풀이 있는데 들나귀가 울겠는가? 꼴이 있는데 소가 부르짖겠는가? (불가타 성경, 욥기, 6장5)
Ibant autem in directum vaccae per viam, quae ducit Bethsames, et itinere uno gradiebantur pergentes et mugientes et non declinabant neque ad dextram neque ad sinistram. Sed et principes Philisthim sequebantur usque ad terminos Bethsames.
그러자 소들은 벳 세메스 쪽으로 난 길을 따라 곧장 걸어갔다. 소들은 울음소리를 내면서 한 길만을 따라갔는데, 오른쪽으로도 왼쪽으로도 벗어나지 않았다. 필리스티아인들의 통치자들은 그 뒤를 따라 벳 세메스 경계까지 갔다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 6장12)
Numquid volet taurus ferus servire tibi aut morabitur ad praesepe tuum?
들소가 너를 섬기려 하겠느냐? 네 구유 옆에서 밤을 지내겠느냐? (불가타 성경, 욥기, 39장9)
Ubi non sunt boves, praesepe vacuum est; plurimae autem segetes in fortitudine bovis.
소가 없으면 구유는 말끔하지만 황소의 힘을 빌려야 소출이 많아진다. (불가타 성경, 잠언, 14장4)
Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui; Israel non cognovit, populus meus non intellexit ".
소도 제 임자를 알고 나귀도 제 주인이 놓아 준 구유를 알건만 이스라엘은 알지 못하고 나의 백성은 깨닫지 못하는구나. (불가타 성경, 이사야서, 1장3)
Quis ligat in nube pluuiam, cur mugiat aer, Quis pariat uentos, quis eorum seminet iras, Cur in tot facies exit substancia nubis, Nunc pluuie plena lacrimis, nunc cana pruinis, Nunc uestita niuis facie, nunc grandinis arma Suscipit et celi miratur terra sagitas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:10)
"Quod si vere Iupiter mugivit in bovem, potest in asino meo latere aliqui vel vultus hominis vel facies deorum."
(아풀레이우스, 변신, 6권 6:14)
Illa vero, quotiens ei parcens nates recellebam, accedens totiens nisu rabido et spinam prehendens meam appliciore nexu inhaerebat, ut Hercule etiam deesse mihi aliquid ad supplendam eius libidinem crederem, nec Minotauri matrem frustra delectatam putarem adultero mugiente.
(아풀레이우스, 변신, 10권 22:9)
Ignavum fucos pecus praesepibus arcent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 2:1)
Ceperat interea bos hac mugire platea.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, IX. De duobus ursis et rege eorum 10:14)
Ficus enim non florebit, et non erit fructus in vineis; mentietur opus olivae, et arva non afferent cibum; abscissum est de ovili pecus, et non est armentum in praesepibus.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장17)
iterumne Tonantem inter Sidonias cogis mugire iuvencas?
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:65)
sic opifex tauri tormentorumque repertor, qui funesta novo fabricaverat aera dolori, primus inexpertum Siculo cogente tyranno sensit opus docuitque suum mugire iuvencum.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:95)
Quidquid Castalio de gurgite Phoebus anhelat, quidquid fatidico mugit cortina recessu, carmina sunt;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Ad Aeternalem1)
tu magnum superas fulmen caeloque relicto fluctibus in mediis cogis mugire Tonantem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete29)

SEARCH

MENU NAVIGATION