라틴어 문장 검색

Et habebat Salomon quattuor milia praesepia equorum currulium et duodecim milia equestres.
솔로몬에게는 병거 끄는 말을 두는 마구간이 사만 칸 있었고, 기병이 만 이천 명 있었다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 5장6)
Apothecas quoque frumenti, vini et olei et praesepia omnium iumentorum caulasque pecoribus
또 수확한 곡식과 포도주와 기름을 저장할 곳집들과, 온갖 가축 우리와 양 우리들도 지었다. (불가타 성경, 역대기 하권, 32장28)
et peperit filium suum primogenitum; et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio, quia non erat eis locus in deversorio.
첫아들을 낳았다. 그들은 아기를 포대기에 싸서 구유에 뉘었다. 여관에는 그들이 들어갈 자리가 없었던 것이다. (불가타 성경, 루카 복음서, 2장7)
Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio ".
너희는 포대기에 싸여 구유에 누워 있는 아기를 보게 될 터인데, 그것이 너희를 위한 표징이다.” (불가타 성경, 루카 복음서, 2장12)
Et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio.
그리고 서둘러 가서, 마리아와 요셉과 구유에 누운 아기를 찾아냈다. (불가타 성경, 루카 복음서, 2장16)
Respondit autem ad illum Dominus et dixit: " Hypocritae, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a praesepio et ducit adaquare?
그러자 주님께서 그에게 이르셨다. “위선자들아, 너희는 저마다 안식일에도 자기 소나 나귀를 구유에서 풀어 물을 먹이러 끌고 가지 않느냐? (불가타 성경, 루카 복음서, 13장15)
XII. Huic autem spectaculo tam horribili quidam nostrae religionis delitescendo interfuit, quem subtractum, ut credimus, paganorum gladiis divina providentia ad manifestandum huius rei indaginem reservavit, licet omnino ignoraverit quid de capite factum esset, nisi quod cum eo carnifices Danos interiorem silvam petere conspexisset.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 14:1)
Quae proponitis verba, quamvis humanas videantur aures mulcere, tamen veritatis perquisita indagine sophistica palliatione teguntur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 21:2)
Ideoque utriusque diligenter assertione perspecta et ipsa veritate omnimoda inquisita indagine praesens litigium tali voluimus iudicio terminare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 26:3)
Terrarum motus, mugitum fulminis, iras Occeani, uentorum prelia mente fideli Conspicit et certa solers indagine claudit Temporis excursus;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 22:18)
Haec autem nimis subtilizata, subterfugiens [0435D] oculorum indaginem, ad tantam materiae tenuitatem devenerat, ut ejus, aerisque eamdem crederes esse naturam, in qua, prout oculis pictura imaginabatur, animalium celebrabatur concilium.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:84)
Cui ingenialis virtutis destinavi potentiam, quae rerum venatrix subtilium, in notitiae indagine easdem intellectas concluderet.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:13)
quamvis ipsa nullis naturae obnoxialiter alligata complexionibus, intellectus indaginem non exspectans, nullius posset descriptionis signaculo designari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 39:7)
in quibus, rerum imagines momentanee viventes, toties exspirabant, ut a nostrae cognitionis laberentur indagine.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:6)
Aliae autem tanquam adventitiae naturae, praecedentibus appendiciis, nunc oculis visus offerebant libamina, nunc oculorum sese figurabantur indagini.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 91:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION