라틴어 문장 검색

ubi una nocte uterque vidimus somnium praesagum futurorum.
저와 그는 같은 날 밤에 꿈을 꾸었는데, 저마다 다른 뜻을 지닌 꿈을 꾸었습니다. (불가타 성경, 창세기, 41장11)
Nam verbum ipsum, cui supradictae particulae praepositae sunt, non est icio, sed iacio et praeteritum non icit facit, sed iecit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVII 9:1)
licet omnia vates in maius celebrata ferant ipsamque secandis Argois trabibus iactent sudasse Minervam nec nemoris muti iunxisse carentia sensu robora, sed caeso Tomari Iovis augure luco arbore praesaga tabulas animasse loquaces.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:4)
praesagus obibat cuncta nitor risitque tuo natura sereno.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:103)
heu quotiens praesaga mali violavit oborto rore genas!
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:94)
ter cardine verso praesagum cecinere fores;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:4)
orsi a foedere, quod nobiscum icerant, qua tempestate bellavimus adversus regem Macedonum, cui ut degeneri Pseudophilippi vocabulum impositum, missas posthac copias in Antiochum Persen Aristonicum et piratico bello adiutum Antonium memorabant, quaeque Sullae aut Lucullo aut Pompeio obtulissent, mox recentia in Caesares merita, quando ea loca insiderent quae transmeantibus terra marique ducibus exercitibusque, simul vehendo commeatu opportuna forent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 62장2)
augebat famam ipsius Titi ingenium quantaecumque fortunae capax, decor oris cum quadam maiestate, prosperae Vespasiani res, praesaga responsa, et inclinatis ad credendum animis loco ominum etiam fortuita.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 1장4)
paucos ante menses, cum in colonia Capua deducti lege Iulia coloni ad extruendas uillas uetustissima sepulcra dis[s]icerent idque eo studiosius facerent, quod aliquantum uasculorum operis antiqui scrutantes reperiebant, tabula aenea in monimento, in quo dicebatur Capys conditor Capuae sepultus, inuenta est conscripta litteris uerbisque Graecis hac sententia:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 81장 1:2)
uicina uero urbi oracula etiam dis[s]icere conatus est, sed maiestate Praenestinarum sortium territus destitit, cum obsignatas deuectasque Romam non repperisset in arca nisi relata rursus ad templum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 63장 1:3)
At subitus curaque ducem metus acrior omni mensque mali praesaga quatit, quod regis adortus
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 731:1)
hoc volucrumque minae praesagaque fulmina longo acta mari tulerant.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 375:1)
aurea quin etiam praesaga Mulciber arte vellera venturosque olim caelarat Achivos:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 460:1)
facile ut quivis hinc noscere possit esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi [vi] percussa est, exim corpus propellit et icit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 4:9)
namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam emicat in partem sanguis, unde icimur ictu, et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 33:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION