라틴어 문장 검색

Octavium audiret cum barbaris foedera percussisse compluribusque locis nostrorum militum oppugnare praesidia partim classe per se partim pedestribus copiis per barbaros, etsi gravi valetudine adfectus vix corporis viribus animum sequebatur, tamen virtute vicit incommodum naturae difficultatesque et hiemis et subitae praeparationis.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 44:2)
relictum Altini praesidium adversus classis Ravennatis , nondum defectione eius audita.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 6장5)
Ipse medio mense Martio Aquisgrani palatio digrediens, litus oceani Gallici perlustravit, in ipso mari, quod tunc piratis infestum erat, classem instituit, praesidia disposuit, pascha in Centulo apud sanctum Richarium celebravit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 800 140:3)
Hoc eum idcirco existimo recepisse ut maritima oppida post se ne vacua relinqueret praesidioque firmata ad classis receptacula muniret.
(카이사르, 아프리카 전기 9:6)
tantum enim afuit ut illorum praesidio nostram firmaremus classem, ut etiam a Rhodiis urbe, portu, statione quae extra urbem est, commeatu, aqua denique prohiberentur nostri milites, nos vix ipsi singulis cum navigiolis reciperemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 15 3:5)
inde profecti cum altum tenerent, conspecti a classe Romana sunt quae praesidio erat Calabriae litoribus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 455:1)
A Milesiis deinde Pharnabazus, praefectus Persicae classis, pecunia exacta et praesidio in urbem Chium introducto centum navibus Andrum et inde Siphnum petiit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 39:1)
per idem fere tempus consuli, transgresso Aeniorum Maronitarumque fines, nuntiatur victam regiam classem ad Myonnesum relictamque a praesidio Lysimachiam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 376:1)
per eos ipsos dies perfugae a Gadibus venerunt pollicentes urbem Punicumque praesidium quod in ea urbe esset et imperatorem praesidii cum classe prodituros esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 349:1)
et Scipio raptim ad famam novorum hostium agmine acto, cum in paucos praefectos navium animadvertisset, praesidio Tarracone modico relicto Emporias cum classe rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 650:1)
haec Carthagine parabant agitabantque cum ad Laelium praedas ingentes ex agro inermi ac nudo praesidiis agentem Masinissa, fama Romanae classis excitus, cum equitibus paucis venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 69:1)
Attalus trecentos tantum milites in praesidium, Rhodii quadriremem unam ex classe, cum ad Tenedum staret, miserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 175:1)
ibi relictis ad praesidium urbis quattuor quinqueremibus ad Canas classis venit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 510:1)
namque nullum portum terrae Africae quo classes decurrerent, pro certo tutum ab hostium praesidio fore suspicabatur, sed fortuitu oblatam occasionem egressus aucupabatur.
(카이사르, 아프리카 전기 3:9)
Cuius adventus inscius Caesar Lucium Cispium cum classe XXVII navium ad Thapsum versus in stationem praesidii gratia commeatus sui mittit itemque Quintum Aquilam cum XIII navibus longis Hadrumetum eadem de causa praemittit.
(카이사르, 아프리카 전기 62:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION