라틴어 문장 검색

Itaque ut armari solebat elatus, in amplo quodam suggestu locatur et celso, circaque eum lectuli decem sternuntur, figmenta vehentes hominum mortuorum, ita curate pollincta, ut imagines essent corporibus similes iam sepultis, ac per dierum spatium septem, viri quidem omnes per contubernia et manipulos epulis indulgebant, saltando, et cantando tristia quaedam genera naeniarum, regium iuvenem lamentantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 1장 10:2)
Pollinctum igitur corpus defuncti, conditumque in loculis, Iovianus etiam tum protector domesticus, cum regia prosequi pompa, Constantinopolim usque iussus est, prope necessitudines eius humandum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 20:1)
iam miseri illius membra omnia aromatis perspersa, iam os ipsius unguine odoro delibutum, iam eum pollinctum, iam paene rogum paratum contemplatus enim, diligentissime quibusdam signis animaduersis, etiam atque etiam pertrectauit corpus hominis et inuenit in illo uitam latentem.
(아풀레이우스, 플로리다 19:6)
Et praeterpropter, inquit, alia quinquaginta.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, X 5:2)
em neque domi nunc nos nec militiae , mus , hinc illuc, cum illuc ventum est, ire illinc lubet, errat animus, praeterpropter vitam vivitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, X 13:6)
Audistine, inquit, magister optime, Ennium tuum dixisse 'praeterpropter' et cum sententia quidem tali, quali severissimae philosophorum esse obiurgationes solent?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, X 14:2)
errat animus, praeterpropter vitam vivitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, X 14:4)
Ex his etiam praeterpropter colligere licet motus corporum in Mediis, quorum densitas aut uniformis est, aut aliam quamcunque legem assignatam observat.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IV. De Corporum circulari Motu in Mediis resistentibus. 17:2)
Si angulus AQt in quo vestigium orbis in plano Eclipticae descriptum secabit rectam tB praeterpropter innotescat, in angulo illo ducenda erit recta occulta AC, quae sit ad 4/3Tt in dimidiata ratione St ad SQ.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 10:2)
voluptatem latitantem saepius ac tenebras captantem circa balinea ac sudatoria ac loca aedilem metuentia, mollem, enervem, mero atque unguento madentem, pallidam aut fucatam et medicamentis pollinctam.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 34:5)
ne quid tibi hinc in spem referas, oppido hoc pollinctum est;
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 23)
propterea apud vos dico confidentius, quia mihi pollictor dixit qui eum pollinxerat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, PROLOGVS36)
Tum Fronto, dilatis sermonibus quos habere de balnearum sumptu institerat, aspiciens ad eum amicum qui dixerat quinquaginta esse alia praeterpropter necessaria, eum interrogavit quid significaret verbum praeterpropter.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, X 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION