라틴어 문장 검색

Hanc ergo paludem spumosis strependo verticibus amnis irrumpens, et undarum quietem permeans pigram, mediam velut finali intersecat libramento, et tamquam elementum perenni discordia separatum, nec aucto nec imminuto agmine quod intulit, vocabulo et viribus absolvitur integris, nec contagia deinde ulla perpetiens, oceani gurgitibus intimatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 4:1)
torrentes inmane fremant lassisque minentur pontibus et volvant spumoso vertice silvas:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:125)
turbantur phalerae, spumosis morsibus aurum fumat, anhelantes exundant sanguine gemmae.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:332)
medius sed clauserat hostis inter me socerumque viam pontemque tenebat, Addua quo scissas spumosior incitat undas.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:197)
nam Rhenus uno alveo continuus aut modicas insulas circumveniens apud principium agri Batavi velut in duos amnis dividitur, servatque nomen et violentiam cursus, qua Germaniam praevehitur, donec Oceano misceatur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 6장9)
et uno remigante, suspectis duobus eoque interfectis, nondum vulgato rumore ut miraculum praevehebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 28장 2:2)
paulum morae in adscensu, dum missilia hostium praevehuntur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 71장12)
spumosumque legunt fracta Scylaceon ab unda.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 41:1)
sed quid ego a primo digressus carmine plura commemorem, ut linquens genitoris filia vultum, ut consanguineae complexum, ut denique matris, quae misera in gnata deperdita laetabatur, omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem, aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae venerit, aut ut eam devinctam lumina somno liquerit immemori discedens pectore coniunx?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 3:1)
Hinc late patet omne fretum, seu vela ferantur In portus, Corcyra, tuos, seu laeva petatur Illyris Ionias vergens Epidamnos in undas Huc fuga nautarum, cum totas Hadria vires Movit, et in nubes abiere Ceraunia, quumque Spumoso Calaber perfunditur aequore Sason.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:54)
avidusque urgente procella Iliacas pensare moras, Asiamque potentem Praevehitur, pelagoque Rhodon spumante reliquit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:36)
Inde plagas Phoebi, damnum non passus aquarum, Praeveheris, sterilesque diu metiris arenas, Nunc omnes unum vires collectus in amnem, Nunc vagus, et spargens facilem tibi cedere ripam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:64)
spumantis id est spumosi, participium loco nominis positum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3241)
spumeus pro 'spumosus', ut 'frondea' pro 'frondosa'. atque imo 'ab' minus est, id est 'ab imo'. illi propter illud 'hic primum ex alto'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4191)
spumeus spumosus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4964)

SEARCH

MENU NAVIGATION