라틴어 문장 검색

Quae simul dulcem ac mellitum corporis nidorem persentiscunt, parvis quidem sed numerosis et continuis morsiunculis penitus inhaerentes, per longi temporis cruciatum ita, carnibus atque ipsis visceribus adesis, homine consumpto membra nudarunt, ut ossa tantum viduata pulpis nitore nimio candentia funestae cohaererent arbori.
(아풀레이우스, 변신, 8권 10:7)
Non enim fumare, inquit, solent neque atra esse quae sunt candentia;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 19:1)
tum in ea foramina demittenda candentia ferramenta sunt, donec id siccum os ex toto fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장24)
tum in ea foramina demittenda candentia ferramenta sunt, donec id siccum os ex toto fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 2장 4:6)
tum in ea foramina demittenda candentia ferramenta sunt, donec siccum os ex toto fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, II Ossa vitiata et corrupta quibus signis cognoscantur, et qua ratione curentur. 4:5)
quacumque per herbam reptares, fluxere rosae, candentia nasci lilia;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae46)
prasinae factioni ita addictus et deditus, ut cenaret in stabulo assidue et maneret, agitatori Eutycho comisatione quadam in apophoretis uicies sestertium contulit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 55장 2:5)
et quondam tractum prasini agitatorem inter condiscipulos querens, obiurgante paedagogo, de Hectore se loqui ementitus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 22장 1:2)
pars hinc levibus candentia velis castra levat, tracto pars frangit adorea saxo
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 471:2)
Ibi nascitur carbunculus et zmaragdus et margarita candentia et uniones, quibus nobilium feminarum ardet ambitio, montesque aurei, quos adire propter dracones et gryphas et inmensorum corporum monstra hominibus inpossibile est, ut ostendatur nobis, quales custodes habeat avaritia.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 3:6)
Non enim fumare solent neque atra esse quae sunt candentia, nisi forte candente dixit pervulgate et inproprie pro ferventi, non pro relucenti:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 13:2)
Stat exoletus suggeritque ructanti Pinnas rubentes cuspidesque lentisci, Et aestuanti tenue ventilat frigus Supina prasino concubina flabello, Fugatque muscas myrtea puer virga.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXXII4)
Et quam donabas dictis a Marte Kalendis, De nostra prasina est synthesis empta toga.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXIX2)
De prasino conviva meus venetoque loquatur, Nec facient quemquam pocula nostra reum.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLVIII12)
Saepius ad palmam prasinus post fata Neronis Pervenit et victor praemia plura refert.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXXIII1)

SEARCH

MENU NAVIGATION