라틴어 문장 검색

Iustitia temporis suis recte et aequabiliter administrata fuit, praeterquam cum rex in lite pars esset, praeterquam etiam quod consilium privatum communibus casibus circa meum et tuum se nimis immisceret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 2:5)
Sed iustitiae primum munus est, ut ne cui quis noceat nisi lacessitus iniuria, deinde ut communibus pro communibus utatur, privatis ut suis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 28:3)
Sunt namque quidam qui contra fidem, contra honestatem, contra commune bonum vel privatum, favendum putant amico.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:7)
et de his ipsis alios esse privatos, alios communes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 27514)
quem ego, quem ad modum praecipis, privatis litteris ad bellum commune vocare non desino.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 25 2:2)
cum incerta bellum an pax cum Celtiberis essent, commeatus tamen haud secus quam in pace ex agris castellisque hostium Romani portabant, deni saepe munimenta eorum, velut communi pacto commercio, privatis indutiis ingredientes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 222:1)
Ex his autem, qui sunt, eligamus non eos, qui verba magna celeritate praecipiant et communes locos volvunt et in privato circulantur,sed eos, qui vita docent, qui cum dixerunt, quid faciendum sit, probant faciendo, qui docent, quid vitandum sit, nec umquam in eo, quod fugiendum dixerunt, deprehenduntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 8:1)
Itaque communes sarcinulas partiamur ac paupertatem nostram privatis quaestibus temptemus expellere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 10:7)
privatus illis census erat brevis, commune magnum:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 154)
ceterorumque caedes priuatos luctus excitauerunt, illa una communem.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 19:7)
nolui, cum consul communem salutem sine ferro defendissem, meam privatus armis defendere, bonosque viros lugere malui meas fortunas quam suis desperare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 14장 1:1)
igitur, quoniam in quinto de opportunitate communium operum perscripsi, in hoc volumine privatorum aedificiorum ratiocinationes et commensus symmetriarum explicabo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 머리말37)
vel uti subiectiva lux, quae cor fortasse calefacere, privatum solamen afferre valet, sed tamquam obiectivam communemque lucem ad iter collustrandum se exhibere ceteris non potest.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 5:5)
aedificatio autem divisa est bipertito, e quibus una est moenium et communium operum in publicis locis conlocatio, altera est privatorum aedificiorum explicatio.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 3장3)
comicae autem aedificiorum privatorum et maenianorum habent speciem prospectusque fenestris dispositos imitatione, communium aedificiorum rationibus;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 6장35)

SEARCH

MENU NAVIGATION