라틴어 문장 검색

Et applicuit tribum Beniamin et cognationes eius; et cecidit in cognationem Metri et pervenit usque ad Saul filium Cis. Quaesierunt ergo eum, et non est inventus.
다시 벤야민 지파를 씨족별로 가까이 오게 하자 마트리 씨족이 뽑혔고, 이어 키스의 아들 사울이 뽑혔다. 그래서 사람들이 그를 찾아보았으나 그는 보이지 않았다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 10장21)
Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.
그대는 인정받는 사람으로, 부끄러울 것 없이 진리의 말씀을 올바르게 전하는 일꾼으로 하느님 앞에 설 수 있도록 애쓰십시오. (불가타 성경, 티모테오에게 보낸 둘째 서간, 2장15)
nam ut candido candidius et dulci dulcius non est adversum, ita nec probabili probabilius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 303:1)
Cui etiam probabilius quam alicui aliarum personarum templum ascribendum videtur, si diligentius apostolicam attendamus auctoritatem atque ipsius Spiritus operationem.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 10:1)
aut qui matrem eius iuveni commendatam, vel prophetas cum viduis maxime hospitari atque conversari videbant, multo probabiliorem inde suspitionem contrahere.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 1:42)
Quo enim fidei nostrae magis essent adversi, minus in laude ejus invenirentur suspecti, et probabilius in laude cujuslibet est testimonium inimici quam amici, sicut e converso in crimine.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 4:13)
Tunc vero probabiliores illis afferimus similitudines, si de ipsis artibus quas frequentant, eas sumere poterimus, et ad singula quae objiciunt, illas applicuerimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 39:23)
In hoc tamen amicitia probabilior et magis virtus probatur, quod nec in eo qui laeditur desinit esse quod fuit;
(DE AMICITIA, CAPUT XVI. De laesione eorum qui diligendi sunt. 2:5)
Qualiter in metro secum rixata liquescat Vocalis uocisque suum deperdat honorem;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:24)
Qualiter in metro natiuas littera uires Perdit et ad tempus langet proscripta potestas;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:25)
Qualiter in metro uires et iura duarum Vendicet una sibi, redimendo damna sororum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:26)
Barbaries quam nulla notat, sic ergo loquendi Recte scribendique uiam sectatur et artem Assequitur, damnat uicium toleratque figuram, Perfundensque uirum Pegasei nectare fontis, Turba poetarum docet illum uerba ligare Metris et dulci carmen depingere rithmo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 12:9)
Ibidem vero in medio tantorum probabilium virorum conventu, cardinale praedicto residente et aequo judicio rem examinante, patriarcha, victus et confusus ab idoneis testibus de perfidia et caeteris, obmutuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 34:1)
Sicut ergo viri probabilis vitae filii Dei vocantur (Job I, 6):
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 3:4)
quia vitae probabilis tramitem virtutis ductu secuti sunt, corruptelae declinantes consortia.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 2:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION