라틴어 문장 검색

gentem procacissimam, quae non deferat seni nec misereatur parvulo;
얼굴이 뻔뻔스럽게 생긴 그들은 노인을 존경하지도 않고, 어린이를 불쌍히 여기지도 않는 민족이다. (불가타 성경, 신명기, 28장50)
Apprehensumque deosculatur iuvenem et procaci vultu blanditur dicens:
이제 그 젊은이를 붙잡아 입 맞추고 뻔뻔스러운 얼굴로 말한다. (불가타 성경, 잠언, 7장13)
Est tacens, qui invenitur sapiens, et est odibilis, quia procax est ad loquendum.
침묵을 지키면서 지혜로워 보이는 이가 있는가 하면 말이 너무 많아 미움을 받는 자도 있다. (불가타 성경, 집회서, 20장5)
In quo mundabo cor tuum, ait Dominus Deus, cum faceres omnia haec opera mulieris meretricis et procacis?
주 하느님의 말이다. 네 마음이 얼마나 달아올랐으면, 뻔뻔스러운 창녀들이나 하는 이런 모든 짓을 하였느냐? (불가타 성경, 에제키엘서, 16장30)
Patrem autem habebam litteris aliquantulum imbutum antequam militari cingulo insigniretur;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LOCO NATIVITATIS EIUS 1:2)
Quid, inquam, mirum si praedictus philosophus Hermes, videlicet in illis ecclesiasticis imbutus disciplinis, abusionem verborum non curaverit, dicendo scilicet fecisse, pro genuisse?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 36:2)
Haurit spiritus de fonte illo, cum nos de divinae sapientiae intelligentia imbuit, secundum quod dictum est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 54:11)
In hoc etenim opere litteralis sensus suauitas puerilem demulcebit auditum, moralis instructio perficientem imbuet sensum, acutior allegorie subtilitas proficientem acuet intellectum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 1:9)
Hic uelud in libro legitur quis finis et actor, Forma uel officium, que causa, quis ordo, quid artis Rectorice proprium, que uirtus, qualiter instans Nunc tonat illa minis, nunc uerbi luce coruscat, Nunc pluit illa preces, nunc laudibus imbuit aurem;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:10)
Procedunt alii, quos alto gurgite mersos Plenior annis habet et prouehit alcior unda, Quos tamen imbutos tanta dulcedine fluctus Ad ripam leuis unda refert terreque remittit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:23)
Comes igitur Reymundus videns quia dux Godefridus et Robertus Flandrensis cunctisque qui cum eis erant odium grave adversus se haberent, quod eos falsa legatione seduxerat, avaritia corruptus, coepit animum ducis lenire blanditiis suis et astutia, qua doctus erat, et a puerili aevo imbutus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 70:8)
Illa igitur meretricio procax motu, infracto per delicias incessu, nutantibus oculis, et ludentibus jaculans palpebris retia, quibus pretiosas juvenum animas capit (oculus enim meretricis (Prov.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:1)
His quaedam cordis nostri imbuatur infantia, instituatur pueritia, juvenculescat adolescentia, senecta canescat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 3:6)
admissus in consistorium, lulianum ut procacem insimulat, iamque ad evagandum altius validiores sibi pinnas aptare;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장 2:3)
Nanctus enim copiam nominandi, sine fortunarum distantia, quos voluisset, ut artibus interdictis imbutos, ita ut ferarum occulta vestigia doctus observare venator, multos intra casses lugubres includebat, quosdam veneficiorum notitia pollutos, alios ut appetitoribus imminuendae conscios maiestatis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION