라틴어 문장 검색

Procumbunt mali ante bonos, et impii ante portas iustorum.
악한들은 선인 앞에 엎드리고 악인들은 의인의 문 앞에 엎드린다. (불가타 성경, 잠언, 14장19)
Et praedicabat dicens: " Venit fortior me post me, cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum eius.
그리고 이렇게 선포하였다. “나보다 더 큰 능력을 지니신 분이 내 뒤에 오신다. 나는 몸을 굽혀 그분의 신발 끈을 풀어 드릴 자격조차 없다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 1장7)
Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola; et rediit ad sua mirans, quod factum fuerat.
그러나 베드로는 일어나 무덤으로 달려가서 몸을 굽혀 들여다보았다. 그곳에는 아마포만 놓여 있었다. 그는 일어난 일을 속으로 놀라워하며 돌아갔다. (불가타 성경, 루카 복음서, 24장12)
Magnus autem fletus factus est omnium; et procumbentes super collum Pauli osculabantur eum
그들은 모두 흐느껴 울면서 바오로의 목을 껴안고 입을 맞추었다. (불가타 성경, 사도행전, 20장37)
Quippe immanis lupus eo loci divina miseratione est repertus, qui illud sacrum caput inter brachia complexus procumbebat humi, excubias impendens martyri, nec sibi depositum permisit laedere quampiam bestiarum, quod inviolabile, solo tenus prostratus, oblita voracitate servabat attentus.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 15:12)
Interea quidam matriculariorum, qui infra basilicam iacebat, somno excitus lecto procumbebat invitus, quem martyris potentia suo conatu vinxerat, ne, suis obvius factis mirabilibus, sonus fragoris creber custodis pulsaret aures interius.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 18:9)
Quid prelarga manus Nature possit et in quo Gracius effundat dotes, exponit in isto, In quo, pubescens tenera lanugine florum, Sideribus stellata suis, succensa rosarum Murice, terra nouum contendit pingere celum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 10:4)
Gemmis stellatam speciem themonis inignit, Argento sparsim themonem uestit et ipsi Ligni materie, que pollet honore minori, Extremus succurrit honor redimitque minorem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 10:9)
Vertitur in sidus, stellatus sidere fame, Hic cuius dono medicine stella caducis Illuxit, contra morbos dans arma salutis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 2:6)
Assunt Rethorice cultus floresque colorum, Verba quibus stellata nitent, et sermo decorem Induit, et multo splendescit clausula luce.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 16:1)
[0432] Supercilia aureo stellata fulgore, non in silvam evagantia, nec in nimiam demissa pauperiem, inter utrumque medium obtinebant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:8)
Inter has, circulus elucens ad zodiaceae obliquitatis similitudinem pretiosorum lapidum stellatus, monilibus sidereae contiguitatis oscula syncopabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:34)
Quae multis stellata coloribus, in grossiorem materiam conglobata, [0437D] in terrestris elementi speciem aspirabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:141)
Tempus erat quo terra caput stellata rosarum, Contendit coelo sidere plena suo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:9)
Illic stellata cauda Tulliani pavonis rutilabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION