라틴어 문장 검색

Cumque mane surrexissent, egressi sunt ad desertum Thecue; profectisque eis, stans Iosaphat in medio eorum dixit: " Audite me, Iuda et habitatores Ierusalem! Credite in Domino Deo vestro et permanebitis; credite prophetis eius, et cuncta evenient vobis prospera ".
그들은 다음 날 아침 일찍 일어나 트코아 광야로 나갔다. 그들이 나갈 때에 여호사팟이 일어나 말하였다. “유다와 예루살렘 주민들이여, 내 말을 들으시오. 주 여러분의 하느님을 믿으시오. 그러면 굳건해질 것이오. 그분의 예언자들을 믿으시오. 그러면 성공할 것이오.” (불가타 성경, 역대기 하권, 20장20)
Sed et inde egressi fixerunt tentoria super mare Rubrum. Profectique de mari Rubro
엘림을 떠나서는 갈대 바다 가에 진을 쳤다. (불가타 성경, 민수기, 33장10)
Profectique sunt de Elim, et venit omnis congregatio filiorum Israel in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai, quinto decimo die mensis secundi postquam egressi sunt de terra Aegypti.
이스라엘 자손들의 온 공동체는 엘림을 떠나, 엘림과 시나이 사이에 있는 신 광야에 이르렀다. 그들이 이집트 땅에서 나온 뒤, 둘째 달 보름이 되는 날이었다. (불가타 성경, 탈출기, 16장1)
hi priusquam aliquid moverent, conloquendum cum Hannibale rati, nocte per speciem venandi urbe egressi ad eum proficiscuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 110:1)
Ante hanc obsidionem civitatis Sagittae, tempore Rogationum instante, scilicet ante dies Pentecostes, iidem Turci in equitatu quatuor millium loricatorum [0675C] a Damasco egressi, et in regionem Tabariae profecti, hinc et hinc insidiis positis, trecentos viros in equis velocissimis praemiserunt, qui solito impetu et assultu viros a munitione abstraherent usquedum ad locum insidiarum perveniretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 106:1)
et sic, urbe in potestate suorum reddita ac patefacta, Sidonii cum ammiraldo suo circiter quinque millia cum rebus suis in pace egressi sunt, usque ad Ascalonem proficiscentes:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 68:4)
egredere aliquando ex urbe, patent portae, proficiscere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 199:9)
Gentiles quamvis usquequaque adunati in tot millibus, ut audistis, superveniant, nullis aggravati laboribus, nec longo itinere a terra sua egressi et fatigati, et jam usque Barich civitatem profecti, tamen non est difficile in manu Dei tot millia concludi, et a vestris paucis copiis consumi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 120:8)
haec legatis agentibus in concilio Samnitium adeo est ferociter responsum ut non gesturos se esse dicerent id bellum, sed magistratus eorum e curia egressi stantibus legatis praefectos cohortium vocarent iisque clara voce imperarent ut praedatum in agrum Campanum extemplo proficiscerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 337:1)
Egredere ex urbe, Catilina, libera rem publicam metu, in exilium, si hanc vocem exspectas, proficiscere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 20:5)
Princeps autem in medio eorum cum ingredientibus ingredietur et cum egredientibus egredietur.
제후도 백성이 들어올 때에 함께 들어오고, 그들이 나갈 때에 함께 나가야 한다. (불가타 성경, 에제키엘서, 46장10)
Et fluvius egrediebatur ex Eden ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quattuor capita.
강 하나가 에덴에서 흘러나와 동산을 적시고 그곳에서 갈라져 네 줄기를 이루었다. (불가타 성경, 창세기, 2장10)
Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: "Egrediamur foras". Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum.
카인이 아우 아벨에게 “들에 나가자.” 하고 말하였다. 그들이 들에 있을 때, 카인이 자기 아우 아벨에게 덤벼들어 그를 죽였다. (불가타 성경, 창세기, 4장8)
qui egrediebatur exiens et rediens, donec siccarentur aquae super terram.
까마귀를 내보냈다. 까마귀는 밖으로 나가 땅에 물이 마를 때까지 왔다 갔다 하였다. (불가타 성경, 창세기, 8장7)
"Egredere de arca tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.
“너는 아내와 아들들과 며느리들과 함께 방주에서 나와라. (불가타 성경, 창세기, 8장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION