라틴어 문장 검색

Tandem per agrestia nimis atque ferocia loca decurrens ad fluvium quendam devenit, qui mirae latitudinis atque altitudinis erat unda profundus, et cuius prae nimia sublimitate riparum cuilibet denegabatur introitus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 5:2)
Plures post terga [0463D] mortem momentaneam videntes, sola aqua liberari sperantes, undis profundi fluminis inferuntur:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 88:8)
Resonet maesto clamore chaos lateque patens unda profundi:
(세네카, Hercules Furens 16:15)
"in flumen currente mari transcendit amarus blanda fluenta latex, fluviique impacta per alveum salsa peregrinum sibi navigat unda profundum."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 164)
Eius rei causa esse haec coniectatur, quod venti a septentrionibus, ex altiore caeli parte in mare incidentes, deorsum in aquarum profunda quasi praecipites deferuntur undasque faciunt non prorsus inpulsas, sed imitus commotas, quae tantisper erutae volvuntur, dum illius infusi desuper spiritus vis manet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXX 5:1)
"insana numquam naufragis ignoscit unda, et spumeum nescit profundum parcere."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.131)
ante nascetur seges in profundo vel fretum dulci resonabit unda, ante descendet glacialis ursae sidus et ponto vetito fruetur, quam tuas laudes populi quiescant, te, pater rerum, miseri precamur:
(세네카, Hercules Oetaeus 23:25)
viduataque caesis remigibus, scissis velorum debilis alis, orba gubernaclis, antennis saucia fractis ludibrium pelagi vento iactatur et unda, vastato tandem poenas luitura profundo:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:50)
Rheni gelidis quod fugit ab undis, Oceanumque vocans incerti stagna profundi, Territa quaesitis ostendit terga Britannis?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:28)
mobilis liquor profundi pendulam praestat viam, nec fatiscit unda sanctis pressa sub vestigiis.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae28)
"interior tumuli pars est, ubi lapsibus sonoris stagnum nivali volvitur profundo, omnicolor vitreas pictura superne tinguit undas, musci relucent et virescit aurum cyaneusque latex umbram trahit inminentis ostri:"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Apostolorum Petri et Pauli.16)
fluctibus variis agor, ut cum hinc profundum ventus, hinc aestus rapit, incerta dubitat unda cui cedat malo.
(세네카, 아가멤논 3:20)
Si deerit fluens unda, putealis quaeratur in vicino, quae non sit haustus profundi, non amari saporis aut salsi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 1:2)
aut in profundum palpitans mersatur infans gurgitem, cui subter artis faucibus singultat unda et halitus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae35)
quis cuncta paventi nuntius, an facili te praetermiserit unda Lucani rabida ora maris, num torta Charybdis fluctuet aut Siculi populatrix virgo profundi, quos tibi currenti praeceps gerat Hadria mores, quae pax Carpathio, quali te subvehat aura Doris Agenorei furtis blandita iuvenci?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri27)

SEARCH

MENU NAVIGATION