라틴어 문장 검색

et prolapsi sunt, rursus renovari ad paenitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei et ostentui habentes.
떨어져 나가면, 그들을 다시 새롭게 회개하도록 만들 수가 없습니다. 그런 사람들은 스스로 하느님의 아드님을 다시 십자가에 못 박고 욕을 보이는 것입니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 6장6)
Si autem sic laici gentilesque vixerint nulla scilicet professione religionis astricti, quid te clericum atque canonicum facere oportet, ne divinis officiis turpes preferas voluptates, ne te precipitem hec Caribdis absorbeat, ne obcenitatibus istis te impudenter atque irrevocabiliter immergas?
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 3:21)
Oportebat quippe tunc etiam, ut in ipsis praesignaret Deus per aliquod abundantioris gratiae donum quam acceptior sit ei qui sobrie vivit, et se ab illecebris hujus mundi per contemptum ejus abstrahat, quam qui voluptatibus ejus deditus, spurcitiis omnibus se immergit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 29:6)
Sed quamvis in tanta simus audacter et improvide tempestatis unda prolapsi, de novo tamen amore cogitare non possumus vel alium liberationis modum exquirere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 8:6)
Nunc autem quaerere posses utrum mulier, quae falsitatis errore prolapsa indigno se praebuit amatori, licite valeat novi amoris solatia postulare et amatorem frustrare priorem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 12:1)
Et si mulier quidem tali errore prolapsa indigno se obligavit amanti, omni debet inniti labore improbum coamantem bonis moribus reformare et a male consuetis penitus revocare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 12:2)
Annis in ingressu multi sistuntur et ultra Non patet accessus, qui dulces fluminis undas Vix tangunt libantque parum, tantoque sapore Pasci plus cupiunt, immergi plenius undis Optant et totos perfundunt fluctibus artus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:22)
istos Fluctibus immergit, hos respirare parumper Permittit, sed quamplures sic sorbet abissus Quod reuocare gradum superasque euadere in auras Non licet et reditus uestigia nulla supersunt.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 34:7)
Quorum viginti, a ponte corruentes, undis immersi ac suffocati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 24:10)
In qua universos reperientes, adhuc sopore gravatos, in ore gladii percusserunt, ac in eodem impetu in alias turres irruentes, stragem plurimam operati sunt, donec fere decem turrium custodes, [0491B] in ea parte urbis gravi somno immersos, sine ulla vociferatione peremerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 42:3)
Fessis itaque et exhaustis via difficili et opere et somno gravi immersis, in prima noctis vigilia Turci ac Sarraceni cum multis millibus in castris eorum ex improviso adfuerunt, pariterque universi defensores e praesidio erumpentes, signo et vociferatione audita, et usque mane dimicantes centum pedites detruncaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 92:2)
"Prudentis enim proprium est consilia examinare, nec cito credulitate adfalsa prolabi."
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 141:20)
Et silendo corrigimur, contentione prolabimur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 7장 2:9)
et qui graviora peccaverit, in caetera facile prolabitur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 7장 3:4)
vita autem divino gubernaculo destituta praecipitatur, et in graviora prolabitur;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 7:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION