라틴어 문장 검색

eo anno neque quod L. Aruseius * * * morte adfecti forent, adsuetudine malorum ut atrox advertebatur, sed exterruit quod Vibulenus Agrippa eques Romanus, cum perorassent accusatores, in ipsa curia depromptum sinu venenum hausit prolapsusque ac moribundus festinatis lictorum manibus in carcerem raptus est faucesque iam exanimis laqueo vexatae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 40장3)
cultrum, quem sub veste abditum habebat, eum in corde defigit prolapsaque in volnus moribunda cecidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 603:1)
sed postquam volneratos ambo consules, Marcellum etiam transfixum lancea prolabentem ex equo moribundum videre, tum et ipsi - perpauci autem supererant - cum Crispino consule duobus iaculis icto et Marcello adolescente saucio et ipso effugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 411:1)
et prolapsi sunt, rursus renovari ad paenitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei et ostentui habentes.
떨어져 나가면, 그들을 다시 새롭게 회개하도록 만들 수가 없습니다. 그런 사람들은 스스로 하느님의 아드님을 다시 십자가에 못 박고 욕을 보이는 것입니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 6장6)
Maritus cum coniuge aut mortuus aut moribundus iacebat in limine;
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 7:13)
Sed quamvis in tanta simus audacter et improvide tempestatis unda prolapsi, de novo tamen amore cogitare non possumus vel alium liberationis modum exquirere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 8:6)
Nunc autem quaerere posses utrum mulier, quae falsitatis errore prolapsa indigno se praebuit amatori, licite valeat novi amoris solatia postulare et amatorem frustrare priorem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 12:1)
Et si mulier quidem tali errore prolapsa indigno se obligavit amanti, omni debet inniti labore improbum coamantem bonis moribus reformare et a male consuetis penitus revocare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 12:2)
tum, si quis cominus ales Congredi, et immixtae auderet se credere pugnae, Miles atrox aderat, sumptisque feroculus armis Sternit humi volucrem moribundam, humerisque reportat Ingentem praedam;
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 4:2)
et utraque parte sagittis virili conatu intortis et immissis, longa fit concertatio, hominesque et equi quamplures confixi in utraque ripa moribundi cadentes deficiebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 68:3)
Hoc prospero eventu laetati, Robertus Flandrensis, Robertus comes Northmannorum, [0478A] Cano de Monteacuto, comes Reymundus et omnis nobilitas Galliae quae aderat, hostes impetu equorum perrumpunt, multos hasta et gladio perforant, in pontem moribundos cogunt tendere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 130:10)
Sed pedites Christiani nimium propinqui, miseros in arboribus visos et patefactos subito sagitta transfigebant, et quasi aves volatili telo percussas, ab ipsis arborum ramis moribundos humi procumbere, plurimumque terrae cogebant operire.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 98:6)
"Prudentis enim proprium est consilia examinare, nec cito credulitate adfalsa prolabi."
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 141:20)
Et silendo corrigimur, contentione prolabimur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 7장 2:9)
et qui graviora peccaverit, in caetera facile prolabitur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 7장 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION