라틴어 문장 검색

idem Plato in alia sermocinatione de Zalmoxi quodam Thraci generis, sed eiusdem artis uiro ita scriptum reliquit:
(아풀레이우스, 변명 24:14)
"Ultrices habebis pronubas, et orbitatem comitem et perpetuae conscientiae stimulum."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:90)
Uberius id possum per fratrem quem miscendum et alendum dulcibus atque utilibus sermocinationibus tuis misisse me gaudeo.
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 6:3)
Veluti fuit illa quodam die sermocinatio illius, levi quidem de re, sed a Latinae tamen linguae studio non abhorrens.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 3:1)
His vero explicatis, ac postquam demum patuerit quid rerum natura, quid mentis natura ferat, existimamus nos thalamum Mentis et Universi, pronuba divina bonitate, stravisse et ornasse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 25:7)
pronuba fit Natura deis ferrumque maritat aura tenax:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete20)
et mihi quam scriptis desponderat ante puellam, coniugiis eadem pronuba dextra daret.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam20)
quae gaudia mundo, per tua lanugo cum serpere coeperit ora, cum tibi protulerit festas nox pronuba taedas!
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:390)
iam matura toro plenis adoleverat annis virginitas, tenerum iam pronuba flamma pudorem sollicitat mixtaque tremit formidine votum.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:59)
stat pronuba iuxta stellantes Nox picta sinus tangensque cubile omina perpetuo genitalia foedere sancit;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:201)
Inter haec Avieni dicta Flavianus et Eustathius, par insigne amicitiae, ac minimo post Eusebius ingressi alacriorem fecere coetum, acceptaque ac reddita salutatione consederunt percontantes quidnam offenderint sermocinationis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 4:1)
me pronuba ducit Erinnys Crassorumque umbrae;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:51)
ivnone secunda vel quae praeest coniugiis, quae pronuba appellatur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 455)
hanc Varro Pronubam dicit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 592)
unde et Aeolo nuptias pollicetur et Aeneae et Didoni coeuntibus adest, cum dicit prima et Tellus et pronuba Iuno:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 593)

SEARCH

MENU NAVIGATION