라틴어 문장 검색

Quoniam gulositas est quasi quoddam Venereae exsecutionis prooemium, et quasi quoddam antecedens ad venereum consequens.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 46:3)
Quam postquam Natura prospexit sibi loci proximitate vicinam, solemni occursu ei obviam veniens, salutis prooemio, osculi praeludio, amplexus connubio, mentalem foris depinxit affectum;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:18)
Tunc illi quibusdam prooemiis sua illicientes [0477B] instrumenta, vocem deformiter uniformem, dissimilitudine similem, multiformi modulo picturabant:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:15)
Nunc falsi risus, sonitu mendacia pingit, [0477C] Et lyra quae semper cantu philomenat amoeno, Dulcius alliciens, oculisque prooemia somni Lectitat, et sepelit offensae murmura mentis Fistula, quae noctu solers vigil excubat, imo Excubiis voce compensat damna soporis:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 83:4)
CAP. I. - Prooemium sequentis operis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 1:1)
Sunt autem qui primos quattuor vel potius quinque etiam sine prooemiis habent et duodecimum sine extrema parte non parva.
(아우구스티누스, 편지들, 40. (A. D. 416 Epist. CLXXIV) Domino Beatissimo et Sincerissima Caritate Venerando Sancto Fratri et Consacerdoti Papae Aurelio Augustinus In Domino salutem7)
Has ille inanes glorias cum flaret iamque omnes finem cuperent verbisque eius defetigati pertaeduissent, tum Herodes Graeca, uti plurimus ei mos , oratione utens, Permitte, inquit, philosophorum amplissime, quoniam respondere nos tibi, quos vocas idiotas, non quimus, recitari ex libro quid de huiuscemodi magniloquentia vestra senserit dixeritque Epictetus, Stoicorum maximus, iussitque proferri Dissertationum Epicteti digestarum ab Arriano primum librum, in quo ille venerandus senex iuvenes qui se Stoicos appellabant, neque frugis neque operae probae, sed theorematis tantum nugalibus et puerilium isagogarum commentationibus deblaterantes, obiurgatione iusta incessuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, II 7:1)
superque ea re Tauri philosophi dissertatio et exemplum ex historia Romana petitum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, II 1:2)
Dissertatio Favorini philosophi, qua suasit nobili feminae uti liberos quos peperisset, non nutricum aliarum, sed sibi suo lacte aleret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 1:1)
Dissertatio Favorini philosophi adversus cos qui Chaldaei >appellantur, et ex coetu motibusque siderum et stellarum fata hominum dicturos pollicentur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 1:1)
quod Xenophon, in libris quos dictorum atque factorum Socratis commentarios composuit, negat Socraten de caeli atque naturae causis rationibusque umquam disputavisse, ac ne disciplinas quidem ceteras, quae μαθήματα Graeci appellant, quae ad bene beateque vivendum non pergerent, aut attigisse aut comprobasse, idcircoque turpiter eos mentiri dicit, qui dissertationes istiusmodi Socrati adtribuerent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, III 6:2)
Quod quia longioris dissertationis est, poterit, cui otium est, reperire hoc in P. Nigidii Commentariis, quos Grammaticos inscripsit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIII 12:1)
Iam illud est vehementius quod Arrianus solitum eum dictitare, in libris quos de dissertationibus eius composuit, scriptum reliquit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIX 3:1)
Dissertatio Herodis Attici super vi et natura doloris suaeque opinionis affirmatio per exemplum indocti rustici, qui cum rubis fructiferas arbores praecidit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XII 1:1)
Fortasse idem glossema in textum irrepsit prooemio libri I, p. 7, 33;
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).214)

SEARCH

MENU NAVIGATION