라틴어 문장 검색

Quomodo omnia nobis divinae virtutis suae ad vitam et pietatem donatae per cognitionem eius, qui vocavit nos propria gloria et virtute,
그리스도께서는 우리를 영광과 능력을 가지고 부르신 분을 알게 해 주심으로써, 당신이 지니신 하느님의 권능으로 우리에게 생명과 신심에 필요한 모든 것을 내려 주셨습니다. (불가타 성경, 베드로의 둘째 서간, 1장3)
"Fiat voluntas tua" desideriis occultis repugnant, divine voluntati propriam anteponentes. Vale.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 8:28)
Aliud est enim per interminabilem duci uitam, quod mundo Plato tribuit, aliud interminabilis uitae totam pariter complexum esse praesentiam, quod diuinae mentis proprium esse manifestum est. Neque deus conditis rebus antiquior uideri debet temporis quantitate sed simplicis potius proprietate naturae.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 2:2)
80. Nihilominus, Deus, qui nobiscum agere nostraque opera uti cupit, aliquid boni ex malis a nobis patratis depromere potest, quoniam “Spiritus Sanctus infinitam excogitandi habet vim, divinae mentis propriam, quae humanas vicissitudines vel complexiores et impenetrabiliores expedire valet”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 102:1)
miscebatur sermo proprius cum diuino, et adsertiones molestissimas lectionum testimonia sequebantur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVII. 1:19)
qui cum iudicare deberet, ore se proprio condemnavit, divina hodie misericordia innocentem patenter, sicut olim Susannam a falsis accusatoribus, liberante."
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI 1:8)
Ergo iunctura, clauis gumfisque ligate Partes effigiant currum qui luce decoris Preradians, facie propria demonstrat in ipso Diuinam sudasse manum superumque Mineruam.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 4:2)
quae cum propria causae sunt, divina testimonia vocantur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 262:4)
Et quia quemadmodum est in parte sic est in toto, et in homine particulari contingit quod sedendo et quiescendo prudentia et sapientia ipse perficitur, patet quod genus humanum in quiete sive tranquillitate pacis ad proprium suum opus, quod fere divinum est iuxta illud "Minuisti eum paulominus ab angelis", liberrime atque facillime se habet.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 4:3)
De intentione Dei est ut omne causatum divinam similitudinem representet in quantum propria natura recipere potest.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 8:4)
et beatitudinem vite ecterne, que consistit in fruitione divini aspectus ad quam propria virtus ascendere non potest, nisi lumine divino adiuta, que per paradisum celestem intelligi datur. 8.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:15)
Omne namque futurum diuinus praecurrit intuitus et ad praesentiam propriae cognitionis retorquet ac reuocat;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:17)
Varro rerum divinarum quarto decimo ait Iuturna inter proprios deos nymphasque ponitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 13915)
sed iube vasa tibi pura apparari ad rem divinam cito, atque agnum afferri proprium pinguem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 2128)
Qui etiam cum ea quae per miracula fiunt impossibilia dicunt, vel contra naturam fieri pro fitentur, ut virginem parere, vel caecum ulterius videre, profecto ad usitatum naturae cursum, vel ad primordiales rerum causas respiciunt, non ad excellentiam divinae potentiae, quam videlicet constat ex propria natura quidquid decrevit posse, et praeter solitum ipsas rerum naturas quocunque modo voluerit permutare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 32:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION