라틴어 문장 검색

Ne umquam iteres verbum nequam et durum et prorsus non minoraberis.
절대로 말을 옮기지 마라. 아무것도 잃는 것이 없으리라. (불가타 성경, 집회서, 19장7)
Qui prorsus non inveniunt quod quaerunt fame laborant;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 50:6)
Turcos vero renuit, quorum auxilio stare ante faciem Christianissimi ducis prorsus non valebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 34:10)
Deinde post dies aliquot videns rex assultu et lapidum tormento se civibus et muris prorsus non nocere, duas fieri constituit machinas muros plurima altitudine supereminentes, ac componi ordine duorum coenaculorum:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 12:1)
Eius rei causa esse haec coniectatur, quod venti a septentrionibus, ex altiore caeli parte in mare incidentes, deorsum in aquarum profunda quasi praecipites deferuntur undasque faciunt non prorsus inpulsas, sed imitus commotas, quae tantisper erutae volvuntur, dum illius infusi desuper spiritus vis manet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXX 5:1)
Cui nuncio etsi rex Galliae non prorsus fidem adhiberet, tamen cum serenitate quadam regi respondit sibique satisfactum esse de ea re significavit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 7:7)
His literis pacis conditiones a parte regis Galli proponebantur, quae regis Henrici gustui non prorsus erant ingratae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 18:11)
Illi immaniter frendebant rem esse prorsus non tolerabilem, ut propter pusillos motus Scotiae cito dissipatos ipsi ad pulverem usque exactionibus permolerentur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 28:5)
Itaque nunc prorsus non posse salvo suo honore ita dissuere et quoddammodo mendacii arguere omnia ante a se dicta et acta essent, ut eum in manus hostium traderet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 5:24)
In his autem confutationes tentare et suscipere consentaneum prorsus non est illis, quae a nobis dicta sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 126:3)
At etiam in hoc genere non prorsus cessavit industria humana;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 24:6)
Rursus, inter ingenia et manus hominis, non prorsus contemnenda sunt praestigiae et jocularia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 316:1)
Nam ut in corporibus duris (veluti chalybis, vitri) reluctatio contra discontinuationem est maxime robusta et valida, ita etiam in liquoribus, ubi cessare aut languere saltem videtur motus ejusmodi, tamen non prorsus reperitur privatio ejus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 446:6)
Atqui majores et magis catholici rerum consensus non prorsus obscuri sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 491:1)
Siquidem aut ea prorsus non accipient homines sine foenore, aut si accipiant, solutione ad diem minime praestitam summo iure agent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 5:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION