라틴어 문장 검색

"utque fallaciae reliqua convenissent ceram in modum prosectarum formatam aurium ei applicant examussim nasoque ipsius similem comparant."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:84)
"Certe si divini puelli - quod absit - haec mater audierit, statim me laqueo nexili suspendam."
(아풀레이우스, 변신, 5권137)
"Nec coepti nefarii bonum piguit amicum vel suae saevitiae litatum saltem tanto periculo cernens potuit expleri, sed percito atque plagoso, cruda vulnera contegenti suumque auxilium miscriter roganti per femus dexterum dimisit lanceam, tanto ille quidem fidentius quanto crederet ferri vulnera similia futura prosectu dentium:"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:34)
Cerneres prosectu gladiorum ictuque flagrorum solum spurcitia sanguinis effeminati madescere.
(아풀레이우스, 변신, 8권 16:4)
nam et uicus celeberrima parte oppidi iam pridem Octauius uocabatur et ostendebatur ara Octauio consecrata, qui bello dux finitimo, cum forte Marti rem diuinam faceret, nuntiata repente hostis incursione semicruda exta rapta foco prosecuit atque ita proelium ingressus uictor redit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 1장 1:2)
Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 45:1)
quae non prosecantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 18313)
tantis glaebis tenacissimum solum cum primum prosecatur assurgit, ut nono demum sulco perdometur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 10:2)
Quam se praebuerunt ferro patienter et igni, Ut fieret torto nexilis orbe sinus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1415)
dumque feras sequitur, dum saltus eligit aptos nexilibusque plagis silvas Erymanthidas ambit, incidit in matrem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 40:2)
Ultima pars telae, tenui circumdata limbo, nexilibus flores hederis habet intertextos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 11:12)
haec opifex apis aërio rore liquat tenuique thymo, nexilis inscia conubii.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum20)
tibi nexilibus turba coronis redimita venit, tibi grandaevi lassique senes compote voto reddunt grates libantque manu vina trementi.
(세네카, 아가멤논 7:12)
at laterum tractus spatiosaque pectora servat nexilis innumero Chalybum subtemine thorax, horrendum, non matris, opus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권70)
Maior aetas apud Gallos Mercurio prosecatur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION