라틴어 문장 검색

item mel coctum, pira immatura, sorba, magisque ea, quae torminalia vocantur, mala cotonea, et punica, oleae vel albae vel permaturae, myrta, palmulae, purpurae, murices, vinum resinatum vel asperum, item meracum, acetum, mulsum quod inferbuit, item defrutum, passum, aqua vel tepida vel praefrigida, dura, id est ea quae tarde putescit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXX De his quae alvum adstringunt. 3:1)
tune piceae mactantur oves, prosectaque partim pectora, per medios partem gerit obvius Idmon.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 466:1)
Exaudite preces, si vos satis ore nefando Pollutoque voco, si numquam haec carmina fibris Humanis ieiuna cano, si pectora plena Saepe dedi, et lavi calido prosecta cerebro;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:42)
quamvis alii dicant, ideo myrtum Veneri dicatam, quia cum e mari exisset ne nuda conspiceretur, conlatuit in myrto, vel quia fragilis est arbor ipsa, ut amor inconstans, vel quia iucundi odoris, ut sic positae quoniam suavis miscetis odores.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 728)
cruentaque myrta matura enim cruoris imitantur colorem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3061)
sic ubi libavit, prosecta sub aethere ponit, quique adsint sacris, respicere illa vetat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권118)
Adicit extremo lapides oriente petitos et quas Oceani refluum mare lavit harenas, addit et exceptas luna pernocte pruinas et strigis infames ipsis cum carnibus alas inque virum soliti vultus mutare ferinos ambigui prosecta lupi;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 16:11)
Cuius ut inposuit prosecta calentibus aris et dis acceptus penetravit in aethera nidor, sacra tulere suam, pars est data cetera mensis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 19:3)
Sed tamen et quernas glandes tum stringere tempus et lauri bacas oleamque cruentaque myrta, tum gruibus pedicas et retia ponere cervis auritosque sequi lepores, tum figere dammas, stuppea torquentem Balearis verbera fundae, cum nix alta iacet, glaciem cum flumina trudunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 11:10)
Et iam sacrifici subitus per tecta Lycurgi nuntius implerat lacrimis ipsumque domumque, ipsum adventantem Persei vertice sancto montis, ubi averso dederat prosecta Tonanti, et caput iratis rediens quassabat ab extis, hic sese Argolicis immunem servat ab armis haud animi vacuus, sed templa araeque tenebant, necdum etiam responsa deum monitusque vetusti exciderant voxque ex adytis accepta profundis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권237)

SEARCH

MENU NAVIGATION