라틴어 문장 검색

neque ego nunc de volgari aut de mediocri, quae tamen ipsa et delectat et prodest, sed de vera et perfecta loquor, qualis eorum, qui pauci nominantur, fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 28:14)
aliquando enim, etiamsi noceat, prodesse creditur quod delectat.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 13:6)
aut prodesse volunt aut delectare poetae aut simul et iucunda et idonea dicere vitae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 10:16)
lectio certa prodest, varia delectat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 1:2)
Non eodem modo in libera ciuitate dicendam sententiam quo apud reges, quibus etiam quae prosunt ita tamen ut delectent suadenda sunt.
(세네카, Suasoriae, chapter 1 5:3)
Non delectent verba nostra, sed prosint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 5:3)
Neque enim tu is es quem nihil nisi ius civile delectet, et quoniam haec ita ad te scribuntur, ut etiam in aliorum manus sint ventura, detur opera, ut quam plurimum eis quos recta studia delectant prodesse possimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 19장 1:3)
Ille respondit: "En morior; quid mihi proderunt primogenita?".
그러자 에사우가 대답하였다. “내가 지금 죽을 지경인데, 맏아들 권리가 내게 무슨 소용이겠느냐?” (불가타 성경, 창세기, 25장32)
venite, occidamus eum et mittamus in unam cisternarum dicemusque: Fera pessima devoravit eum. Et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua ".
자, 이제 저 녀석을 죽여서 아무 구덩이에나 던져 넣고, 사나운 짐승이 잡아먹었다고 이야기하자. 그리고 저 녀석의 꿈이 어떻게 되나 보자.” (불가타 성경, 창세기, 37장20)
Dixit ergo Iudas fratribus suis: " Quid nobis prodest, si occiderimus fratrem nostrum et celaverimus sanguinem ipsius?
그때 유다가 형제들에게 말하였다. “우리가 동생을 죽이고 그 아이의 피를 덮는다고 해서, 우리에게 무슨 이득이 있겠느냐? (불가타 성경, 창세기, 37장26)
Si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio nec proderit offerenti; quin potius, quaecumque anima tali se edulio contaminarit, praevaricationis rea erit.
‘사흘째 되는 날에 자기가 바친 친교 제물의 고기를 먹으면, 그것을 바친 자는 호의로 받아들여지지 않고, 그 제물은 그의 것으로 헤아려지지 않는다. 그것은 부정한 고기가 되어, 그것을 먹는 자는 그 죗값을 지게 된다. (불가타 성경, 레위기, 7장18)
Sin autem comedere volueris, et te esus carnium delectaverit, occide et comede carnem iuxta benedictionem Domini Dei tui, quam dedit tibi in omnibus urbibus tuis; sive immundus sive mundus comedet illam, sicut capream et cervum,
그러나 주 너희 하느님께서 너희에게 베푸신 복에 따라, 너희가 원하는 대로 어느 성에서든지 짐승을 잡아 그 고기를 먹을 수 있다. 부정한 사람도 정결한 사람도 그것을 영양이나 사슴 고기처럼 먹을 수 있다. (불가타 성경, 신명기, 12장15)
et nolite declinare post vana, quae non proderunt vobis neque eruent vos, quia vana sunt;
여러분에게 이익도 구원도 주지 못하는 헛된 것들을 따르려고 돌아서지 마시오. 그것들은 정녕 헛된 것들이오. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 12장21)
Octogenarius sum hodie; numquid vigent sensus mei ad discernendum suave aut amarum? Aut delectare potest servum tuum cibus et potus? Vel audire ultra possum vocem cantorum atque cantricum? Quare servus tuus esset ultra oneri domino meo regi?
제 나이 지금 여든인데 좋은 것과 나쁜 것을 구별할 수 있겠습니까? 이 종이 먹고 마시기는 하지만 그 맛을 알 수 있겠습니까? 노래하는 남녀의 목소리를 제대로 들을 수나 있겠습니까? 그러니 이 종이 저의 주군이신 임금님께 또 다른 짐이 되어서야 어찌 되겠습니까? (불가타 성경, 사무엘기 하권, 19장36)
Et super haec, cum delectarer super domo Dei mei, de peculio meo aurum et argentum do in templum Dei mei, exceptis his, quae paravi in aedem sanctam:
더구나 나는 내 하느님의 집을 향한 애정 때문에, 거룩한 집을 위하여 준비한 이 모든 것에다가, 내가 재산으로 가진 금과 은도 내 하느님의 집을 위하여 내놓았소. (불가타 성경, 역대기 상권, 29장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION