라틴어 문장 검색

comitiis praetorum perfectis senatus consultum factum, ut Q. Fulvio extra ordinem urbana provincia esset isque potissimum consulibus ad bellum profectis urbi praeesset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 119:1)
his praetoribus duae urbanae provinciae sunt decretae, duae Hispaniae, Sicilia ac Sardinia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 538:1)
idem Curio sed et M. Actorius Naso auctores sunt conspirasse eum etiam cum Gnaeo Pisone adulescente, cui ob suspicionem urbanae coniurationis prouincia Hispania ultro extra ordinem data sit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 9장 3:1)
P. Mucius Scaevola urbanam sortitus provinciam est et ut idem quaereret de veneficiis in urbe et propius urbem decem milia passuum, Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 525:1)
designatis praetoribus praeter duas urbanas quattuor provinciae sunt decretae:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 123:2)
tu velim dum ero Laodiceae, id est ad Idus Maias, quam saepissime mecum per litteras colloquare et cum Athenas veneris (iam enim sciemus de rebus urbanis, de provinciis, quae omnia in mensem Martium sunt conlata), utique ad me tabellarios mittas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 46:1)
consules priusquam in provincias irent, duas urbanas legiones in supplementum quantum opus erat ceteris exercitibus militum scripserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 125:1)
M. Aemilius praetor, cuius peregrina sors erat, iuris dictione M. Atilio collegae, praetori urbano, mandata, Luceriam provinciam haberet legionesque duas quibus Q. Fabius, qui tum consul erat, praetor praefuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 559:1)
cui Bruttii provincia evenisset, novis legionibus urbanis scriptis, utrius mallet consulum prioris anni exercitum sumeret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 530:1)
consulibus ambobus Italiam provinciam esse, et duas urbanas scribere eos legiones, ut dimissis quos senatus censuisset exercitibus octo omnino Romanae legiones essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 505:1)
in se novi generis imperia constitui, ut idem ad portas urbanis praesideat rebus et duas bellicosissimas provincias absens tot annis obtineat;
(카이사르, 내란기, 1권 85:17)
consules rebus urbanis compositis fundatoque plebis statu in provincias diversi abiere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 659:1)
praetores sortiti provincias, C. Hostilius Tubulus urbanam, L. Veturius Philo peregrinam cum Gallia, T. Quinctius Crispinus Capuam, C. Aurunculeius Sardiniam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 104:1)
praetores deinde provincias sortiti, L. Apustius Fullo urbanam iurisdictionem, M'. Acilius Glabrio inter cives et peregrinos, Q. Fabius Buteo Hispaniam ulteriorem, Q. Minucius Thermus citeriorem, C. Laelius Siciliam, Ti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 319:1)
praetores deinde provincias sortiti, C. Fabricius Luscinus urbanam, C. Atinius Labeo peregrinam, Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 524:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION