라틴어 문장 검색

Quod cum ego cognovissem, transmisi eam ad abbatiam quandam sanctimonialium prope Parisius, que Argenteolum appellatur, ubi ipsa olim puellula educata fuerat atque erudita, vestesque ei religionis que conversationi monastice convenirent, excepto velo, aptari feci et his eam indui.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 5:1)
E quibus egressae virgines, suae pulchritudinis die materialis diei locupletantes divitias, ex antonomasticis herbarum confecta speciebus, in cedrinis vasculis ferebant aromata, quae tanquam suos redditus puellulae persolvendo, ejus favorem suis emebant muneribus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:26)
eo igitur omnium metu factum, solus Alexander ut ubique imaginum simillimus esset, utique omnibus statuis et tabulis et toreumatis idem uigor acerrimi bellatoris, idem ingenium maximi honoris, eadem forma uiridis iuuentae, eadem gratia relicinae frontis cerneretur.
(아풀레이우스, 플로리다 7:4)
gemmas, toreumata, signa, tabulas operis antiqui semper animosissime comparasse;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 47장 1:2)
morbosi pariter gemelli utrique, uno in lecticulo erudituli ambo, non hic quam ille magis vorax adulter, rivales socii puellularum:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 574)
tu fero iuveni in manus floridam ipse puellulam dedis a gremio suae matris, o Hymenaee Hymen, o Hymen Hymenaee.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6110)
mitte bracchiolum teres, praetextate, puellulae:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6165)
o bonae senibus viris cognitae bene feminae, conlocate puellulam.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6168)
Artis Phidiacae toreuma clarum Pisces aspicis:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXXV1)
Argenti genus omne comparasti, Et solus veteres Myronos artes, Solus Praxitelus manum Scopaeque, Solus Phidiaci toreuma caeli, Solus Mentoreos habes labores.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXXIX1)
Piceno quoque venit a cliente Parcae cistula non capax olivae, Et crasso figuli polita caelo Septenaria synthesis Sagunti, Hispanae luteum rotae toreuma, Et lato variata mappa clavo.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XLVI4)
' Miratus fueris cum prisca toreumata multum, In Priami calathis Astyanacta bibes.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, VI10)
Mirator veterum senex avorum Donet Phidiaci toreuma caeli;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXXVII9)
Tolle, puer, calices tepidique toreumata Nili Et mihi secura pocula trade manu Trita patrum labris et tonso pura ministro;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XI1)
Nullum sollicitant haec, Flacce, toreumata furem, Et nimium calidis non vitiantur aquis.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXXIV4)

SEARCH

MENU NAVIGATION