라틴어 문장 검색

Sument et pallium hyacinthinum, quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei, quae ad concinnandas lucernas necessaria sunt;
그러고는 자주색 천을 가져다가, 불을 켜는 등잔대와 그것에 딸린 등잔, 불똥 가위, 불똥 접시, 그리고 등잔대에 쓰는 온갖 기름 그릇을 덮은 다음, (불가타 성경, 민수기, 4장9)
et candelabra, quinque ad dexteram et quinque ad sinistram contra Dabir, ex auro puro, et florem et lucernas desuper aureas; et forcipes aureos
안쪽 성소 앞 오른쪽에 다섯 개 왼쪽에 다섯 개씩 두는 순금 등잔대들, 금으로 만든 꽃 장식과 등잔과 부집게들, (불가타 성경, 열왕기 상권, 7장49)
et florem et lucernas et forcipes aureos: omnia de auro perfectissimo facta sunt;
금으로, 곧 순도가 아주 높은 금으로 만든 꽃 장식과 등잔과 부집게, (불가타 성경, 역대기 하권, 4장21)
Et accedens ad columnam lectus, quae erat ad caput Holofernis, deposuit pugionem illius ab illa.
이어서 유딧은 홀로페르네스의 머리맡에 있는 침대 기둥으로 가서 그의 칼을 집어 내렸다. (불가타 성경, 유딧기, 13장6)
Et volavit ad me unus de seraphim, et in manu eius calculus, quem forcipe tulerat de altari,
그러자 사랍들 가운데 하나가 제단에서 타는 숯을 부집게로 집어 손에 들고 나에게 날아와, (불가타 성경, 이사야서, 6장6)
eō ipsō tempore alter senātōrum eum pugiōne ferit;
바로 그 때에 의원들 중 다른 이가 그를 검으로 찔렀다; (옥스포드 라틴 코스 2권, Idūs Martiae9)
unde inter verba orationis eum, arrepto pugione, spiculator uno ictu decapitando hac luce privavit.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 12:11)
Nec pecten castigat eum, non forcipis urget Morsus, tonsure non mordet apocopa crinem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 2:7)
Cogitatum est enim, solliciteque praestructum, ut saevientes ultra solitum Alamanni vagantesque fusius, multitudine geminata nostrorum, forcipis specie, trusi in angustias caederentur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 11장 3:1)
Qui dum inter praedatores turbulente concursat, laxitate praepeditus indumentorum, concidit pronus, ac suomet pugione, quem aptatum femori dextro gestabat, subita vi ruinae nudato, vulneratus paene letaliter interisset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 4:1)
Ut sub principibus Commodo et Severo non numquam accidebat, quorum summa vi salus crebro oppugnabatur, adeo ut post intestina pericula multa et varia alter in amphitheatrali cavea cum affuturus spectaculis introiret, a Quintiano senatore illicitae cupidinis homine, ad debilitatem paene pugione vulneraretur;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 17:1)
Ex ea enim crinitus quidam, nudus omnia praeter pubem, subraucum et lugubre strepens, educto pugione, agmini se medio Gothorum inseruit, et interfecti hostis iugulo labra admovit, effusumque cruorem exsuxit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 16장 6:2)
hasta, pilum, phalarica, semiphalarica, soliferrea, gaesa, lancea, spari, rumices, trifaces, tragulae, frameae, mesanculae, cateiae, rumpiae, scorpii, sibones, siciles, veruta, enses, sicae, , spathae, lingulae, pugiones, clunacula.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXV 3:2)
Haec vero differentia ostenditur in forcipe, aut bacillo ferreo immisso in ignem:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 234:1)
Quod Tiberius cum fieri animadvertit, simul pugionem eduxit et manum eius incidit.
(카이사르, 히스파니아 전기 18:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION