라틴어 문장 검색

Haec est Iudae benedictio: " Audi, Domine, vocem Iudae et ad populum suum introduc eum. Manus eius pugnabunt pro eo, et adiutor illius contra adversarios eius eris ".
그가 유다를 두고서는 이렇게 말하였다. “주님, 유다의 소리를 들으시고 그를 자기 백성에게 데려다 주십시오. 그의 손이 자신을 위해 싸우게 하시고 당신께서 그를 도우시어 그의 원수들을 물리쳐 주십시오.” (불가타 성경, 신명기, 33장7)
Hic, ut ait Ennius, pes pede premitur, armis teruntur arma, adversariosque vehementissime pugnantes nostri agere coeperunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 31:8)
Qui enim vindictam vultfacere vel cum alio pugnare, cum adversarii dampno et sui custodia hocdebet peragere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 214:10)
artificis autem est invenire in actione adversarii quae contra semet ipsa pugnent aut pugnare videantur, quae aliquando ex rebus ipsis manifesta sunt, ut in causa Caeliana Clodia aurum se Caelio commodasse dicit, quod signum magnae familiaritatis est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 318:4)
et dissolutus est. Et dixit his, qui residui erant: " Surgamus et ascendamus ad adversarios nostros, si poterimus pugnare adversus eos ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장8)
pugnas omnino, sed cum adversario facili.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 113:4)
filius autem Osualdi regis Oidiluald, qui eis auxilio esse debuerat, in parte erat aduersariorum, eisdemque contra patriam et patruum suum pugnaturis ductor exstiterat, quamuis ipso tempore pugnandi sese pugnae subtraxerat, euentumque discriminis tuto in loco exspectabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIV. 1:8)
neque, ut ego arbitror, errarent ne adversarii quidem eius, si, cum pares esse non possent, pugnare desisterent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 8 2:4)
Ita corona circumdata pugnatum est aliquamdiu vehementissime, simulque balista missa a nostris turrem deiecit, qua adversariorum qui in ea turre fuerant, quinque deiecti sunt et puer qui balistam solitus erat observare.
(카이사르, 히스파니아 전기 13:13)
Pompeius filius, qui classi Aegyptiae praeerat, ad Oricum venit submersamque navim remulco multisque contendens funibus adduxit atque alteram navem, quae erat ad custodiam ab Acilio posita, pluribus aggressus navibus, in quibus ad libram fecerat turres, ut ex superiore pugnans loco integrosque semper defatigatis submittens et reliquis partibus simul ex terra scalis et classe moenia oppidi temptans, uti adversariorum manus diduceret, labore et multitudine telorum nostros vicit, deiectisque defensoribus, qui omnes scaphis excepti refugerant, eam navem expugnavit, eodemque tempore ex altera parte molem tenuit naturalem obiectam, quae paene insulam oppidum effecerat, et IIII biremes subiectis scutulis impulsas vectibus in interiorem portum traduxit.
(카이사르, 내란기, 3권 40:2)
nescio an infestior hic adversarius quam ille hostis maneat te, et cum illo in acie tantum cum hoc omnibus locis ac temporibus sis certaturus, et adversus Hannibalem legionesque eius tuis equitibus ac peditibus pugnandum tibi sit, Varro dux tuis militibus te sit oppugnaturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 472:2)
Dominus pugnabit pro vobis, et vos silebitis ".
주님께서 너희를 위하여 싸워 주실 터이니, 너희는 잠자코 있기만 하여라.” (불가타 성경, 탈출기, 14장14)
et impedivit rotas curruum, ita ut difficile moverentur. Dixerunt ergo Aegyptii: " Fugiamus Israelem! Dominus enim pugnat pro eis contra nos ".
그리고 그분께서는 이집트 병거들의 바퀴를 움직이지 못하게 하시어, 병거를 몰기 어렵게 만드셨다. 그러자 이집트인들이 “이스라엘을 피해 달아나자. 주님이 그들을 위해서 이집트와 싸우신다.” 하고 말하였다. (불가타 성경, 탈출기, 14장25)
Et in multitudine gloriae tuae deposuisti adversarios tuos; misisti iram tuam, quae devoravit eos sicut stipulam.
당신의 그 큰 엄위로 적들을 뒤엎으시고 당신의 진노를 보내시어 그들을 검불인 양 살라 버리셨습니다. (불가타 성경, 탈출기, 15장7)
Venit autem Amalec et pugnabat contra Israel in Raphidim.
그때 아말렉족이 몰려와 르피딤에서 이스라엘과 싸움을 벌였다. (불가타 성경, 탈출기, 17장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION