라틴어 문장 검색

Quis igitur dubitet de bono mortis, cum id quod inquietum, id quod erubescendum, id quod inimicum nobis est, id quod violentum, id quod procellosum, et ad omnia vitia illecebrosum est, conquiescat et jaceat, et quasi fera claudatur cavea sepulcri, relinquatur rabies ejus exanimis, et emortua compago viscerum in terram resolvatur:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 2:1)
Non sequamur illecebrosa et seductoria:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 5:3)
Multa tamen clam palamque circumspiciens, crescente flatu cupiditatis immensae, exsules sollicitabat et milites, pro temporis captu ausorum illecebrosas pollicendo mercedes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 3장 5:1)
Qui illecebrosis regem insidiis ambiens, et modo serenae mentis Valentis indices litteras tradens, modo ipse sese eius conviviis ingerens, ad ultimum composita fraude, ad prandium verecundius invitavit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 19:1)
Haec ita illecebrosius atque inhumanius agi loquebatur quidem pertinax rumor;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 7:1)
"Puellae, servum vobis pulchellum en ecce mercata perduxi."
(아풀레이우스, 변신, 8권 14:2)
"Non sum barbarus nec agresti morum squalore praeditus, nec ad exemplum naccinae truculentiae sulphuris te letali fumo necabo, ac ne iuris quidem severitate lege de adulteriis ad discrimen vocabo capitis tam venustum tamque pulchellum puellum, sed plane cum uxore mea partiario tractabo;"
(아풀레이우스, 변신, 9권 24:7)
qui cum interpellaret odiose, "audiamus" inquit "pulchellum puerum" Crassus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 262:3)
surgit pulchellus puer, obicit mihi me ad Baias fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 16 21:4)
ac nunc quidem otium est, sed, si paulo plus furor Pulchelli progredi posset, valde ego te istim excitarem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 1 8:3)
sed haec et praesidi apud pudorem Pulchelli non habet satis et a fratris adventu me ablegat, illa et munitior est et non impedit quo minus adsim quom velim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 18 6:5)
nam Pulchellum nostrum facillime teneremus aut certe quid esset facturus scire possemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 22 2:3)
at pulchellae sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 23 2:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION