라틴어 문장 검색

Praeter haec ex frequentissimis collyriis est id, quod quidam cycnon, quidam a cinereo colore tephron appellant:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장109)
Praeter haec ex frequentissimis collyriis est id, quod quidam cycnon, quidam a cinereo colore tephron appellant:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 19:1)
Praeter haec, ex frequentissimis collyriis est, id quod quidam , quidam a cinereo colore τέφριον appellant:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 22:1)
Plurimos antiquorum, qui de rusticis rebus scripserunt, memoria repeto quasi confessa nec dubia signa pinguis ac frumentorum fertilis agri prodidisse dulcedinem soli propriam, herbarum et arborum proventum, colorem nigrum vel cinereum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 14:2)
Nullum enim temere videmus locum, qui modo pigrum contineat umorem, non eundem vel nigri vel cinerei coloris, nisi forte in eo fallor ipse, quod non putem aut in solo limosae paludis et uliginis amarae aut in maritimis areis salinarum gigni posse laeta frumenta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 16:1)
nam Romani moris fuit et in comitiis agendis et in bellis gerendis pullaria captare auguria.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1983)
recitatis litteris oblata religio Cornuto est pullariorum admonitu non satis diligenter eum auspiciis operam dedisse, idque a nostro conlegio comprobatum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 12 3:5)
Immo etiam pullarius erat, omnis minervae homo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 43:27)
namque Papirius dictator a pullario monitus, cum ad auspicium repetendum Romam proficisceretur, magistro equitum denuntiavit ut sese loco teneret, neu absente se cum hoste manum consereret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 417:1)
dum his intentus imperator erat, altercatio inter pullarios orta de auspicio eius diei exauditaque ab equitibus Romanis, qui rem haud spernendam rati Sp.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 588:1)
centurionibus deinde imperavit uti pullarios inter prima signa constituerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 591:1)
super tam evidentem tristis ominis eventum etiam ex pullario auditum est vitium in auspicio fuisse, nec id consulem ignorasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 209:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION