라틴어 문장 검색

Praeterea in Anna Peranna gubernium pro gubernatore et planum pro sycophanta et nanum pro pumilione dicit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VII 11:1)
Quos pumiliones dicimus, Graece νάνουσ appellari.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XIII 1:1)
Fac me, inquit, oro, magister, ut sim certus an recte supersederim 'nanos' dicere parva statura homines maluerimque eos 'pumiliones' appellare, quoniam hoc scriptum esse in libris veterum memineram, 'nanos' autem sordidum esse verbum et barbarum credebam?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XIII 2:2)
At si cerastes aut dipsas aut haemorrhois percussit, poli quod Aegyptiae fabae magnitudinem aequet, arfactum ut in duas potiones dividendum est, sic ut ei rutae paulum adiciatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장69)
At si cerastes aut dipsas aut haemorrhois percussit, poli quod Aegyptiae fabae magnitudinem aequet, arfactum ut in duas potiones diuidendum est, sic ut ei rutae paulum adiciatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 16:1)
At si cerastes, aut dipsas, aut haemorrhois percussit, polii, quod aegyptiae fabae aequet, arefactum, in duas potiones dividendum est sic, ut ei rutae paulum adjiciatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 20:1)
pulsis dominentur aristis dipsades et sitiens attollat glaeba cerastas.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:93)
nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos, caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas, parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal, magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 37:10)
Stabant in margine siccae Aspides, in mediis sitiebant Dipsades undi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:68)
et torrida Dipsas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:55)
Signiferum iuvenem Tyrrheni sanguinis Aulum Torta caput retro Dipsas calcata momordit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:2)
Accessit morti Libye, fatisque minorem Famam Dipsas habet, terris adiuta perustis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:10)
Pro Caesare pugnant Dipsades, et peragunt civilia bella cerastae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 9:9)
Nudus aper, sed et hic minimus qualisque necari A non armato pumilione potest.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLIII2)
Non tigris catulis citata raptis, Non dipsas medio perusta sole, Nec sic scorpios inprobus timetur.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLIV4)

SEARCH

MENU NAVIGATION