라틴어 문장 검색

Punctus, filius Bertranni de Tripla, quae est Tripolis, adfuit in eodem comitatu cum ducentis equitibus et duobus millibus peditum [0706D] usque ad civitatem Taramriam regia via profectus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 38:7)
spinas acerrumas et punctu venenato viriosas in fascem tortili nodo constrictas caudae meae pensilem deligavit cruciatum, ut incessu meo commotae incitataeque funestis aculeis infeste me convulnerarent.
(아풀레이우스, 변신, 7권 16:4)
Id etiam, inquit, "quaeri solet, an deceat atque conveniat iudici causa iam cognita, si facultas esse videatur conponendi negotii, officio paulisper iudicis dilato communis amicitiae et quasi pacificatoris partes recipere?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, II 16:1)
Neque oblitus erat lucrefacturum se sibi haud levem honorem, personam beati pacificatoris assumendo.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 8:11)
Dato enim hoc falso quod motus primus et mundus sit aeternus, numquid propter hoc erunt principia geometriae falsa, ut "a puncto ad punctum rectam lineam ducere", vel etiam "punctus est, cuius pars non est", et caetera talia, vel etiam suae conclusiones?
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 8 56:3)
primum igitur scito primum me non esse rogatum sententiam praepositumque esse nobis pacificatorem Allobrogum, idque admurmurante senatu neque me invito esse factum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 13 4:2)
tu tuum consilium etsi non in longinquum tempus differs (iam enim illum emptum pacificatorem perorasse puto, iam actum aliquid esse in consessu senatorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 1 4:1)
Servius vero pacificator cum librariolo suo videtur obisse legationem et omnis captiunculas pertimescere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 7 1:8)
adhibitus ab Aetolis et ex finitimis pacificator Amynander rex Athamanum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 452:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION